Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

et hoc non solum in Ismahel et Isaac accidisse conuincimus, sed etiam in duobus Rebeccae filiis, Esau et Iacob, quorum alter abiectus, alter electus est. et hoc totum dicit, ut in prioribus fratribus, Ismahel et Esau, populum Iudaeorum abiectum esse significet, in posterioribus autem, hoc est in Isaac et Iacob, electum populum gentium uel eos, qui ex Iudaeis in Christum credituri erant.

et quoniam hoc uolens adprobare proposuerat testimonium nascentium geminorum Esau et Iacob, de quibus scriptum est: maior seruiet minori et in Malachia legimus: Iacob dilexi, Esau autem odio habui, uenientem e latere quaestionem more suo proponit et disserit et hac soluta reuertitur ad id, de quo coeperat disputare. si Esau et Iacob necdum nati erant nec aliquid egerant boni aut mali, ut uel promererentur deum uel offenderent, et electio eorum atque abiectio non merita singulorum, sed uoluntatem eligentis et abicientis ostendit, quid ergo dicimus ?

iniquus est deus ? secundum illud exemplum, quod loquitur ad Moysen: miserebor, cui misertus . fuero, et misericordiam praestabo, cuius miserebor, si hoc, inquit, recipimus, ut faciat deus, quodcumque uoluerit, et absque merito et operibus uel eligat aliquem uel condemnet, ergo non est uolentis neque currentis, sed miserentis dei, maxime cum eadem scriptura, hoc est idem deus, loquatur ad Pharaonem: in hoc ipsum excitaui te, ut ostendam in te uirtutem meam et adnuntietur nomen meum in uniuersa terra.

si hoc ita [*]( 2 cf. Rom. 9,10—13 9 Gen. 25, 23 10 *Mal. 1, 2-3 13 cf. Rom. 9, 11 16 cf. Rom. 9,14 17*Rom.9,15; cf.Ex.33,19 21 *Rom; 9,16 23*Rom. 9,17; cf. Ex. 9,16 ) [*]( 1 isaac et hismahel 5sa.c. hismahel 33 D hysmahel B alt. et om. <P accedisse ϐD,Φa.c. 3diciturB utom.<P itij duobus add.D,IIinmg.m2 4hismahel33 Ismael g ismahele IIB hesau B abi.] et abiectus$5 prioribus [JD hoc est in om.B alt. in om.93<5 6 gent. pop. IlDB 7 uoluerat A adprobrare s 9 malachie B malachi <P 11 uenientemque Tla.r.D e] a AD questionem ore Ap.r. questione o(eras.)more B 12 de quo (seq. ras. 4 litt.) II quod (eras.) de quo <P quod e quo 93a.c. de quod loqui D 13 erant aut II nec al. eg. om.s egerant (a s. ras.) 71 egissent 58 14 pr. uel s.lSd,om.A<!> etadd, m2B electi A 15 abiecti A elegentis ϐDΦ 16 quod Φ dicemus Ap.c.m2D,<I>a.c.B est om.A illum Φ 17 quo ς sequitur A miserebo D cuius A cui D 20 pr. et s.l.m2B,om.<& elegat ϐa.c.DΦ )

503
est et pro uoluntate sua miseretur Israheli et indurat Pharaonem, ergo frustra queritur atque causatur nos uel bona non fecisse uel fecisse mala, cum in potestate illius sit et uoluntate absque bonis et malis operibus uel eligere aliquem uel abicere, praesertim cum uoluntati illius humana fragilitas resistere nequeat.

quam ualidam quaestionem scripturarum ratione contextam et paene insolubilem breui apostolus sermone dissoluit dicens: o homo! tuquis es, qui respondeas deo? et est sensus: ex eo, quod respondes deo et calumniam facis et de scripturis tanta perquiris, ut loquaris contra deum et iustitiam uoluntatis eius inquiras, ostendis te liberi arbitrii et facere, quod uis, uel tacere uel loqui.

si enim in similitudinem uasis fictilis te a deo creatum putas et illius non posse resistere uoluntati, hoc considera, quia uas fictile non dicit figulo: quare me sic fecisti? — figulus enim habet potestatem de eodem luto et de eadem massa aliud uas facere in honorem, aliud uero in contumeliam -, deus autem aequali cunctos sorte generauit et dedit arbitrii libertatem, ut faciat unusquisque, quod uult, siue bonum siue malum.