Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

cum igitur quidam non dormiant, qui semper in Christo uiuunt et uigilant, sequitur, ut nequaquam omnes dormiant et e contrario omnes inmutentur non inmutatione gloriae, quae proprie sanctis debetur, sed ea inmutatione, qua corruptiuum hoc incorruptiuum efficitur, ut uel poenas uel praemia recipiat sempiterna. quod etsi dormierit aliquis in Christo et neglegentiae somno obdormierit, debet audire, quod scriptum est: numquid, qui dormit, non resurget ? qui uero non dormit, sed uigilat et semper uiuit in Christo, de uita ad uitam transiet siue rapietur in nubibus, ut semper cum domino sit.

de istius modi dormientibus Lazarus erat, de quo dominus ait: Lazarus, amicus noster, dormit. etde hoc dormiente dicebat ad Martham: qui credit in me, etiam si mortuus fuerit, uiuet et omnis, qui uiuit et credit in me, non morietur in aeternum. qui enim tota in Christo mente confidit, etiam si ut homo lapsus mortuus fuerit in peccato, fide sua uiuit in.perpetuum. alioquin mors ista communis et credentibus et non credentibus debetur aequaliter et omnes pariter resurrecturi sunt, alii in confusionem aeternam, alii ex eo, quod credunt, in sempiternam uitam.

et sic stare potest, ut, qui credit in Christo, non moriatur et, etiam si mortuus fuerit, uiuat in perpetuum, quod iuxta corporalem mortem excepto Enoch et Helia nulli contigisse perspicuum est. qui autem fidei magnitudine semper uiuunt in Christo, [*]( 10 *Ps. 40, 9 12 cf. I Thess. 4, 16 13 Ioh. 11, 11 15 Ioh. 11,25-26 21 cf. Dan. 12, 2 24 cf. Gen. 5, 24; IV Reg. 2, 11 ) [*]( 1 et] aut T alt. tuis] tui A 3 aues A iste-quidam om.A 4 dor- mitant A qui—5dormiant om.τ 5 e s.l.m2 B ex τ inmutationem A 6 deb: sanctis g 7 in corruptionem r efficietur B 8 aeterrena (re exp.) A, ? 91 quodsi et xDC et om xD 9 sompno B,om,T 10 non-dormit om.%A resurget] adiciet (ex-at) ut resurgat B 11 transit %A 12 siue] sed T rapiatur 9XA rapitur T in] cum D _14 et om.DB de om.A dicit C 16 uiuet] uiuit U,Αα.c.m2 17 in xpo tota mente T tota in xpo (add. fide s.l.m2A) 21A tota mente in Christo g 18 si ut] sicut -ca.c.D 19 alioquin (s.l. ■ i - alias) T alioqui C ita DC commonis xa.c.ni2 comunis UAB; add. est in ras.m2B 20 surrecturi C 22 uit. aeternam r 23 morietur D et om.-cB uiuet r uiuit D 24 enoc xB elia Wa.c.C 25 est s.l.B uiuent x )

458
non dormient, non morientur, sed imitatores erunt uitae apostolicae, qui absque ulla culpa uixerunt in lege iustitiae et ad fidem domini transeuntes credentesque in eo, qui uita uocatur et resur.rectio, numquam dormiere, numquam mortui sunt. anima enim, quae peccauerit, ipsa morietur. sicut igitur anima, quae peccat, uiuente corpore mortua est et eadem die, qua peccauerit, dormit in mortem dicente Ecclesiaste: qui peccauerit, mortuus est ex tunc, sic anima, quae Christi praecepta seruauerit, etiam si corpus mortuum fuerit, uiuet in aeternum.

hoc autem sciendum, quod magis conueniet ueritati ita legere: omnes quidem dormiemus, non omnes autem inmutabimur, maxime quia sequitur: mortui resurgent incorrupti et nos inmutabimur. si enim omnes sunt inmutandi iuxta alteram lectionem, quomodo postea dicitur quasi praecipuum atque priuatum et proprie apostolorum: et nos inmutabimur? quando autem dicit \'nos\', sanctos quosque significat\'.