Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

quibus dictis hoc agit, ut eos reuocet ab errore, ne putent diem adpropinquare iudicii et id, quod scripserat: nos, qui uiuimus, qui residui sumus in aduentu domini, non praeueniemus eos, qui dormierunt, aliter intellegant, quam intellegi uoluit ipse, qui scripsit. neque enim fieri potest, ut, qui ad Timotheum scripserat: ego iam delibor et tempus resolutionis meae instat, putaret se in carne perpetuum et numquam esse moriturum et de uita terrena statim ad regna caelestia transiturum, praesertim cum ad Romanos scribens eadem dixerit: quis me liberabit de corpore mortis [*]( 6 *II Thess. 2, 1-5 20 *I Thess. 4, 14 24 II Tim. 4, 6 28 Rom. 7, 24 ) [*]( 1 extim. D est (s.l.m2) deceptusr 2 falsum esse C ad(p 2I)probabit 2Iz 3 thessalonicensis 21,Aa,c.m2 thesalonicenses B 5 alt. est om,\'t corregit 9It, Aa.c.m2 6 rogo DB 7 nostri omSHA nostram] nostri g 8 mou. mente DC mou. auestro sensu B 9nec] neque B 11 per nos missam B 12 discensioWAC dissensio D,B (post uenerit ex dissessio) 14 et s.l.m2A 21 aduentum A 23 intelligi ex intelligere m2B ille B enim om.1: 24 thimoteum B ego enim C delebor 51,Aa.e.m2 25 se] et se B perp. om.CB 26 pr. et om.B terr. ista r 27 cum et DB 28 libera.uit %D,Aa.c. )

456
huius? et ad Corinthios: habitantes in corpore peregrinamur a domino. magis autem uolumus exire de corpore et esse cum domino.

qui haec dicebat, utique nouerat se esse moriturum. melius est igitur spiritaliter sentire, quod scriptum est, et dormitionem in praesenti loco non mortem accipere, per quam anima a corpore separatur, sed peccatum post fidem et offensam dei dormitionemque post baptismum, de qua et ad Corinthios loquebatur: ideo inter uos multi infirmi sunt et dormiunt plurimi et in alio loco: ergo et qui dormierunt in Christo, perierunt; qui cum mortui sint, non sunt perpetua morte perituri, quia non mortali crimine continentur, sed leui modicoque peccato.

quod et alius sanctus uitare cupiens loquebatur: ne forte obdormiam in morte. est enim somnus peccati, qui ducit ad mortem, et est alia delicti dormitio, quae morte non stringitur. qui ergo uixerit ea uita, quae dicit: \'ego sum uita\' — etenim. uita nostra abscondita est cum Christo in deo —, et numquam ab ea fuerit separatus nec ad mortem usque peccauerit, iste de uiuentibus et semper uiuentibus esse dicitur, de quibus et -saluator in euangelio Iohannis mystico sermone testatur: qui credit in me, non morietur in aeternum.

unde et apostolus domini sui calcans uestigia ea docuit discipulos, I quae didicit a magistro. omnes itaque non dormiemus. qui enim omni I custodia seruat cor suum et ad Christi praecepta uigilat mandatique I eius memor est dicentis: uigilate, quia nescitis, qua hora fur ueniat, et in alio loco: ne dederis somnum I [*]( 1 *II Cor. 5, 6 2 *II Cor. 5, 8 8 *I Cor. 11, 30 9 I Cor. 15, 18 13*Ps. 12,4 14 cf. Prou. 12, 28 16 cf. Ioh. U, 25; 14, 6 *Col. 3, 3 20 loh. 11, 26 23 cf. Prou. 4, 23 25 *Matth. 24, 42 (43) 26 *Prou. 6, 4—5 ) [*]( 1 corintios B-theos ra.c.m2 2 deo DCB exire ex exhibere A 3 esse] praesentes (add, esse s.l.m2) B 4 nou. ut. C se esse] esse (add. se s.l.m2)x spiritualiter B 5 et om.C dormitationem T 6 per quam] qua r animam A 8 et omM.A corintheos T chorintios B ideo et x et ideo g inter .om. T 10 et om-B 11 in mortali; 14 morte] mortem xD 15 delicta C stringetur r 16 dicit ex ducitur r 17 domino r nequaquam r 18 fuerit ab ea t fueris D morte D 19 de-dic. ponit post 20 Ioh. T et semp. uiu. om-B dicetur DCB 21 credidit r mor.] add. et omnis qui uiuit et credit in me (in me pm-DC) non mor. DCB 22 apost. paulus r eo A 25 es D uig. itaque r )

457
oculis tuis et palpebris tuis dormitationem, ut saluus fias quasi caprea de uinculis et quasi auis de laqueis, iste non dormiet.