Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

cum ergo haec de dormitione dicantur et morte et illud legamus in apostolo: surge, qui dormis, et exsurge de mortuis et inluminabit te Christus, iuremus domino et uotum faciamus deo Iacob unusquisque dicens in corde suo: si escendam super stratum meum, si dedero somnum oculis meis et palpebris meis dormitationem, donec inueniam locum domino — haud dubium, quin in anima tua-, tabernaculum deo Iacob, ut deus in illo aeterna sede requiescat.

sequitur: quia ipse dominus in iussu et reliqua. descendet enim missus a patre non diuersitate uirtutis, sed dispensatione iudicis, et descendet ad eos, qui deorsum sunt, uerbum dei et sapientia et ueritas atque iustitia. et quamquam mortui sint, ad quos dignatur descendere, tamen non sunt ab eo alieni; mortui enim uocantur in Christo. qui autem uiuunt, hoc habent [*]( 5 *I Cor. 15, 20-21 8 *I Cor. 15,51-52 13 *Eph. 5, 14 14 cf. Ps. 131, 2 15 *Ps. 131, 3-5 20 *I Thess. 4,15 23 cf. I Cor. 1, 30 25 cf. I Thess. 4,15 ) [*]( 1 culpabile U,Aa.c.m2 culpabilis DC torpescit z,Ap.c.m2 turpiscit SH,Aa.c.mZ torpes est DC transiuit D morte D 2 iacit D inmutus 91A in om.DCB 3 turpet UA torpit DC similitudinem r sequatur DCB 4 corintios B; add. epistola g 5 surrexit DC,Ba.c:m2 a] ex DC,B (ex et) 6 quoniam B enim om.B 8 paullum 31 paulum Aa.c.m2D _10 enim] add. tuba s.l.B 12mortem DC 13 de] a τΒ illuminauit D 14 do x 16 super om.\'l: 18 haut $l£D chaut (c exp.) x aut C,Ba.c. quin] qui C,om.z in om.A 19 sua DCB, ? 91 20 quod quia r dom. om.x 21 discendet xa.c.m2 descendit C discendit 2l,Aa.c.m2 22 discendet xa.c.m2 discendit 91,Aa.c.m2 dorsum 91 24 sint] sunt x discendere 9l,Aa.c.m2 ascendere (s.l. ostendere) x non tamen CB )

465
priuilegium, quod eliguntur e pluribus.

attamen utrumque agmen, et mortuorum in Christo et uiuentium, pariter rapientur in nubibus obuiam domino, ut non eum expectent, donec ad terrena descendat, sed praesentia illius et contubernio in sublimibus perfruantur. quantaque Christi clementia, ut pro salute nostra non solum caro factus sit, sed ad mortuos usque descenderit et in ipsa morte habeat signa uiuentium! aqua enim et sanguis de latere eius egressa sunt. descendit igitur sermo diuinus uoce archangeli praecedente et praeparante. sibi uiam in his, qui eius possunt ferre praesentiam.

quod ut queamus intellegere, primi aduentus mysteria cognoscamus. scriptum est de Iohanne, qui praecursor eius fuit, quod in heremo dixerit: ego uox clamantis in deserto et reliqua. quid clamauit uox in deserto? parate uiam domini, rectas facite semitas eius. ob quod praemium quamue mercedem? omnis uallis inple bitur et omnis mons et collis humiliabitur et erunt praua in directa et aspera in uias planas et uidebit omnis caro salutare d e i. hoc autem ideo, quia uerbum caro factum est et habitauit in nobis.