Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

sed quia clemens est deus et uult saluari etiam eos, qui dormierunt et m Christo mortui sunt, non praeuenient illos neque soli rapientur in nubibus, sed iuxta exemplum euangelicae parabolae unum denarium unamque mercedem et undecimae horae operarii et primae, qui in uineam missi sunt, salutis accipient. nec hoc alicui uideatur iniustum, ut dispar labor unum praemium consequatur. magna quippe diuersitas est eorum, qui post uulnera sunt sanati, et eorum, qui numquam uiderint terrorem mortis.

de his puto dictum: quis est homo, qui uiuat et non uideat mortem, redimet d e morte animam suam? neque enim, ut quidam putant, \'quis\' pro eo, quod est \'nullus\', accipitur, sed quasi dixerit \'quis\' puta iuxta illud, quod scriptum est: quis sapiens et intellegit haec? nec non in alio loco: d omine, quis habitabit in tabernaculo tuo? et iterum: quis cognouit sensum domini? residui ergo erunt de credentibus pauci, qui aduentum domini uideant secundum id, quod deus uerbum est, nequaquam in uilitate carnis, sed in gloria triumphantis.

et considerandum, quomodo primum dormientes appellauerit, deinde in Christo mortuos, quos uiuentes praeuenire non poterunt. qui enim non custodierit hoc, quod scriptum est: ne dederis somnum oculis tuis neque palpebris tuis dormitationem, ut saluus fias sicut caprea de uinculis et sicut auis de laqueis, dormiet et [*]( 6 cf. Matth. 20, 1-16 11 *Ps. 88, 49 14 *Os. 14, 10 15 Ps. 14,-1 17 Rom. 11, 34 22 *Prou. 6, 4—5 ) [*]( 1 iussi DC habebant r habent C,B (ent in ras. m2) 2 bonae UτΑ. aduentū x,Ba.r. 3 saluare xDCB 4 sunt om.τ 5 neque] nec r iuxta om.\'f 7 salutem C salutis pretium g 8 hoc om. \'f 9 post om. τ 10 sanitati r uid. terrorem (errorem 31,Aa.c.m2) mentisSLl uid. errorem mortis x mortis uiderent errorem D mortis uidere terrorem B uiderunt mortis (terrorem add. g) Cg lldictumestr uiuitr uidebitr 12 redemit r redimat Bp.c.m2 an. suam de morte r 13 est om.т: 14 quasi] quia si A quod etsi r puta Ap.c.,om.τ putas cet. 15 intelle(.i B)get Ap.c.m2B nec non scripsi et non (non exp. in A)51A nec non et r et cet. 18 uident UA. 19 id] illud r deus om. \'f pr. in in mgM alt. in s.lm2A gloriam 9t,Aa.c. 20 dormientibus 21A 21 dein D 22 potuerunt B hoc om.B 24 fiat B 25 aues UA. )

464
culpabili sopore torpescet, cumque dormierit, transibit in mortem. sicut enim mouetur, qui uigilat, sic, qui dormit, iacet inmotus et in mortis torpet similitudine.

quod autem dormitionem sequitur mors, et prima ad Corinthios docere nos poterit, in qua ita scriptum est: nunc autem Christus resurrexit a mortuis, primitiae dormientium; quia enim per hominem mors, et per hominem resurrectio mortuorum, et post paululum: non omnes dormiemus, sed omnes inmutabimur in momento, in ictu oculi, in nouissima tuba; canet enim et mortui resurgent incorrupti et nos inmutabimur.