Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

Quodsi tibi tacita cogitatio scrupulum mouerit, cur monitor ipse non talis sim, qualem te esse desidero, et nonnullos uideris in medio itinere conruisse, illud breuiter respondebo: non mea esse, quae dico, sed domini saluatoris, non monere, quid ipse possim, sed, quid debeat uelle uel facere, qui seruus futurus est Christi. et athletae suis unctoribus fortiores sunt et tamen monet debilior et pugnat ille, qui fortior est. noli respicere ludam negantem, sed Paulum respice confitentem.

Iacob, ditissimi patris filius, solus et nudus in baculo suo pergit Mesopotamiam, iacet lassus itinere et, qui delicatissime a Rabecca matre fuerat educatus, lapide ad caput pro puluillo utitur. uidit scalam de terra usque ad caelum et ascendentes per eam angelos et descendentes et desuper innitentem dominum, ut lassis manum porrigeret, ut ascendentes suo ad laborem prouocaret aspectu. unde et uocatur locus ipse Bethel, id est \'domus dei\', in qua cotidie ascenditur atque descenditur. et sancti enim conruunt, si fuerint neglegentes, [*]( 1 cf. Luc. 16,19—31 16 cf. Gen. 28, 10-22 ) [*]( 1 ulciscitur Σa.c.WΦ seq. ras. 4 litt. <P bis dom. D eandemDp.c. re s.l.m2l\' rem ex res D 2 suscipit JV,Bp.c.m2 ulc. plea. ç 3 carnis 21 4 miseram ID tanta 91 5 inposs. est B et s.l,m2l\' 6 et fut. quis D ut et] et ut <I> uentrem hic ID 7 pr. di (ex de) licias <P alt. dilicias Da.c.m2Φ in om.W 8 pr. et om.l\' terra et caelo D caelo et in terra I 10 nonnullus Da.c.<P 12 non] i\\osSt pr. quod <PB 13 factus (in mg. m2 ai futurus) I es W 14 uictoribus W<I>,Ba.c.m2 monitoribus (in mg. m2 al mo(u s.l.)nitoribus eras.) I sunt oribus (in mg. m2 monitoribus) D incitatoribus g ut pugnet g (legi nequit in 21) 16 ditissimus 21 in] cum (cu exp., cu s.l.) 2 et W 17 mesopohtamiam W in mesopatomiam I lasus Sta.c.TF; add. in Is.l.D<PB 18 edocatus SDa.c.,W capud la.c.WDd? ut. pro pulu.$B pulu.]poplo illoD 19 uidet <PB ascendentem WΦ super ID eas W 20 lapsis g 22 ille DB betehel s betheD id] hoc g 23 atque desc. om.D atque] et 21 discenditur W et enim sancti Σ p.c.m2 D )

445
et peccatores pristinum recipiunt gradum, si sordes fletibus lauerint.

hoc ideo dico, ut non te terreant descendentes, sed prouocent ascendentes. numquam exemplum a malis sumitur; etiam in saeculi rebus semper a meliore parte incitamenta uirtutum sunt. oblitus propositi et epistolaris breuitatis plura dictare cupiebam—ad materiae quippe dignitatem et ad meritum personae tuae parum est omne, quod dicitur — et ecce tibi noster Ausonius coepit scidulas flagitare, urguere notarios et hinnitu feruentis equi ingenioli mei festinus arguere tarditatem.

memento igitur nostri et cura, ut in Christo ualeas, atque, ut cetera taceam, domestica sanctae Uerae exempla sectare, quae uere secuta Christum peregrinationis molestiam sustinet, et sit tibi tanti dux femina facti. [*]( 12 Verg. Aen. I 364 ) [*]( 1 peccatorum (in mg. m2 res) D recipiant ip sortes s sordida I flet. om.D la (ras.2 litt.)uerintI lauerunt lVØ, nihil nisi la et nt legipotestinW 2 dixi s pro (seq. ras. 5 litt., s.l. nocent) ip 3 saecularibus (?)9t 4 a] ad St a me g meliori DipB uirtutis (is in ras. m2) B uirtute ex uirtuti fi sunt (in my. m2 ai sumuntur) I prepositi lV 5 epistularis UΦ,Σa.c. dicere Σa.c.D 6 et om. W 7 et ecce-tard. om.D etom.91 aus. nost. I auxoniusSI cepit la.c.WB scid.91 sicid. W sced. I ced. B escidolas $ urgere la.c.WB 8 initu W hinnitus ip tarditate ex traditate tP 9 nostri] ras. 4 litt. (s.l. ni) q, in om.WtP 10 cetera om.B domesticę (§ in ras.) I quae s.l.m22\' 11 uera W xpm secuta 2D molestias ID sint W 12 factiJ add. explicit ad iulianum 2CD finit ad iulianum exortatoria W amen I )

446