Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

Nec est, quod te excuses nobilitate et diuitiarum pondere. respice sanctum uirum Pammachium et feruentissimae fidei Paulinum presbyterum, qui non solum diuitias, sed se ipsos domino obtulerunt, qui contra diaboli tergiuersationem nequaquam pellem pro pelle, sed carnes et ossa et animas suas domino consecrarunt, qui te et exemplo et eloquio, id est et opere et lingua, possint ad maiora producere. nobilis es: et illi, sed in Christo nobiliores. diues et honoratus: et illi, immo ex diuitibus et (inclitis pauperes et) inglorii et idcirco ditiores et magis incliti, quia pro Christo pauperes et inhonorati.

et tu bene quidem facis, quod sanctorum diceris usibus ministrare, fouere monachos, ecclesiis offerre quam plurima; sed haec rudimenta sunt militiae tuae. contemnis aurum: contempserunt et multi philosophi, e quibus unus, ut ceteros sileam, multarum possessionum pretium proiecit in pelagus: \'abite\' dicens \'in profundum, malae cupiditates, ego uos mergam, ne ipse mergar a uobis\'. philosophus, gloriae animal et popularis aurae uile mancipium, totam semel sarcinam deposuit, et tu te putas in uirtutum culmine constitutum, si partem ex toto offeras ?

te ipsum uult dominus hostiam uiuam, [*]( 8 cf. Hiob 2, 4 17 unus] sc. Crates Thebanus, cf. Philostratus, Apoll. Tyan. I 13 22 cf. Rom. 12, 1 ) [*]( 1 eraut 2( pf. in s.l.I sirico W,$p.c. alt. in om. g 2 serueturg receperunt W a te in t., al ante in mg. m2I ad te W iuncta (n s.l.Φ) W,Φp.r. 3 sponsa W uidere W s et om.W pr (s.l. add. i I) oraSD 5 quod exp., s.l.m2 qui I , te om.2\'D nobilitatem %1D diuitiarumque B ponderaI 8 tergiuersationeSI pelle$9 consecrarent <P 10 pr. et %Is.l. (eras.), orn. cet. exemplo suo B tert. etom.B linguaelF possunt I adjalF 11 per- ducerelDB nobiles D,<I>a.c. es om.D sed eras. I diues es et 21 alt. et s.l. W 12 ex] et <P et (incl. paup. et) ingl. scripsi et ingl. UWΦ,Ba.c.m2 ingl. Za.c.m2 paup. et (om.D) ingl. Ip.c.m2D,Bp.c.m2 et honoratis paup. et ingl. g 13 inclyti %Ip.c.m2 quia ex qui I honorati IWD 14 quidem bene g us. dic. I 15 set ea crud. W 16 multiSHF mundi cet. 17 ut] et W de ceteris B 18 malae] mare W 19 cupiditatis ΣΦ, ipsam (m eras.) W philosophontm s 2.0 aule D totaSCD simul g sarcina D 21 posuitTF putes D 22 parte$, )

442
placentem deo, te, inquam, non tua. et ideo uariis temptationibus commonet, quia multis plagis et doloribus eruditur Israhel et, quem diligit dominus, corripit, flagellat autem omnem filium, quem recipit. paupercula uidua duo aera misit in gazophylacium et, quia totum obtulit, quod habebat, omnes dicitur in oblatione munerum dei superasse locupletes, quae non pondere sui, sed offerentium uoluntate pensantur.

ut multis erogaueris censum tuum, ut quidam tua gaudeant liberalitate, tamen multo plures sunt, quibus nihil dedisti; neque enim Darei opes et Croesi explere ualent pauperes mundi. quodsi te ipsum domino dederis et apostolica uirtute perfectus sequi coeperis saluatorem, tunc intelleges, ubi fueris et in exercitu Christi quam extremum tenueris locum. non planxisti filias mortuas et paternae in genis lacrimae Christi timore siccatae sunt ? quanto maior Abraham, qui unicum filium uoluntate iugulauit et, quem heredem mundi futurum audierat, non desperat etiam post mortem esse uicturum! Iepthe obtulit filiam uirginem et idcirco in enumeratione sanctorum ab apostolo ponitur.

nolo tantum ea offeras domino, quae potest fur rapere, hostis inuadere, proscriptio tollere, quae et accedere possunt et recedere et instar undarum et fluctuum a succedentibus sibi dominis occupanturatque—ut uno cuncta sermone conprehendam-quae-uelis nolis — in morte dimissurus es; illud offer, quod nullus tibi possit hostis auferre, nulla eripere tyrannis, quod tecum pergat ad inferos, immo ad regna [*]( 2 *Hebr. 12, 6 4 cf. Marc. 12, 42-44 etc. 14 cf. Gen. c. 22 16 cf. Iudd. 11, 30-40 17 cf. Hebr. 11, 32 ° ) [*]( 1 commonat W 3 autem om.D 4 recepit la.c.fy duo om.W aera minuta g 5 gàzofilac (t 912\') ium UΣDB gazophilatium s gatzophilatio (u s.Z.) W 5 quia ex quae m2J optulit ID contulit B 6 oblationem .Ia.r. W mun. omM superare Ja.c.m2D 7 offerentum (en s.l.Σ)ΣDΦ pensatur Σa.c.DΦ pensant W sut]et £ quidem Ip.r. tui ΦΒ tuam UD,Σa.r. libertatem UD, Ia c.m2 9 nihilj mihi W dare ei W darii IDB crohesi W; add. diuitiae IDB 10 ual. expl. s 11 ceperis Ja.c.WDJB intellegis5I$12 et s.l.m2I,om.D exercitum Ws teimerifc W 13 filias] add. tuas s.l.m2! ingenii D 14 siccitate W 15 qui s aud. fut. B futuri D 16 iepthaeSCPF iepte B Iephte s uirg. fil. g 17 enumeratione Ø,Bp.c.m2 noli W ea tant. B 18 ea ex et s eam W deo W qui s praescriptio D 20 et] ac ID å] ac W succend. fi occupaturSI 22 tibi nullus s host. poss. 91 offerre W nullus q; add. auferre nulla D 23 tirannis (s in ras. m2, seq. ras. 2 l-itt.) eripere B tyrainidis (-des m2.Σ) JD tirannusTF tyrannus g regnumTT )

443
caelorum et ad paradisi delicias.

extruis monasteria, multus a te per insulas amatae sanctorum numerus sustentatur; sed melius faceres, si et ipse sanctus inter sanctos uiueres. sancti estote, quia ego sanctus sum, dicit dominus. apostoli gloriantur, quod omnia dimiserint et secuti sunt saluatorem; et certe praeter retia et nauem nihil eos legimus dimisisse et tamen testimonio futuri iudicis coronantur, quia se offerentes totum dimiserant, quod habebant.