Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

aperi, quaeso, aures tuas et clamorem totius ciuitatis exaudi. iam perdidistis uestra uocabula et mutuo ex uobis cognomina suscepistis: tu illius diceris et ille tuus. hoc mater audit et frater paratique sunt et precantur uos sibi diuidere et priuatam uestrae coniunctionis infamiam laudem facere communem. tu esto cum matre, sit ille cum fratre. audentius diligis sodalem fratris tui: honestius amabit mater amicum filii quam filiae suae.

quodsi nolueris, si mea monita rugata fronte contempseris, epistula tibi haec uoce libera proclamabit: \'quid alienum seruum obsides? quid ministrum Christi tuum famulum facis ? respice ad populum, singulorum facies intuere. ille in ecclesia legit et te aspiciunt uniuersi, nisi quod paene licentia coniugali de tua infamia gloriaris nec iam secreto dedecore potes esse contenta; procacitatem libertatem uocas. facies meretricis facta est tibi, nescis erubescere\'.

Iterum me malignum, iterum suspiciosum, iterum rumigerulum clamitas. egone suspiciosus, egone maliuolus, qui, ut in principio epistulae praefatus sum, ideo scripsi, quia non suspicabar, an tu neglegens, dissoluta, contemptrix, quae annis nata uiginti et quinque adulescentem necdum bene barbatulum ita brachiis tuis quasi [*]( 17 *Hier. 3, 3 ) [*]( 1 uideat et (eat et in ras. m2) B et inuiset KWP et inuisat in ras. m2 B, s. I. m2Z, om. D arb. am. in mg. m2B arbitros om.ID 2 bonarum (rum eras.)B bonum Za.c.D conscientiam Σ a.c. Ψ—tiae Σp.c.D nullos ex nullus y oculusDP fugiat-D fugit W,Bp.c. 3 tacentes (ex—tis m2B)IDB 4 pr. uel] ut 1D locuntur W loquantur P loquatur IDB 6 perdidisti K*Pa.c.,D mutuo]nutuW exom.IDB 7 haec g hoc et W frat. aud. et mat. Z audite et K 8 ibi Za.c.m2D uidere B 10 audientius lIJa.r.B auidi- (alt. i eras.) entius W diliges g amabit (b in ras. m2) B amauit D 11 filii ex filium Ψ 12 haec tibiZDB proclamauit DB 13 fam. tibi fac. min. xpi D tuum fam.] fam. tibi Dg 15 leget D,Ba.c.m2 et ex ea K in lP nisi ex ni 2, om.W plene (1 exp.)B plena ZD 16 ded.] add. te s.l.W decoreD pot B putes W contempta ZDB contemptam W 17 procacitate B liberalitatem Za.c.m2DB 18 nesc B inescis Yl nescis ex podera (sic) W 19 mali- j uolum W suspitiosum ZB tert. iter.] et ZWDB 22 contemtrix Wp.r.Dj annos g uig. et quinqueKIP XXV cet. uig. quinque g i )

433
cassibus inclusisti? optimum re uera paedagogum, qui te moneat, qui asperitate frontis exterreat et, quamquam in nullis aetatibus libido sit tuta, tamen uel cano capite ab aperta defendat ignominia!

ueniet, ueniet tempus - dies adlabitur, dum ignoras—etiste formosulus tuus, quia cito senescunt mulieres, maxime quae iuxta uiros sunt, uel ditiorem repperiet uel iuniorem. tunc te paenitebit consilii tui et taedebit pertinaciae, quando et rem et famam amiseris, quando, quod male iunctum fuerat, diuidetur bene, nisi forte secura es et coalescente tanti temporis caritate discidium non uereris.

Tu quoque, mater, quae propter aetatem maledicta non metuis, noli sic uindicari, ut pecces. magis a te discat filia separari, quam tu ab illa disiungi. habes filium et filiam et generum, immo contubernalem filiae tuae; quid quaeris aliena solacia et ignes iam sopitos suscitas? honestius tibi est saltim culpam filiae sustentare quam occasionem tuae quaerere.

sit tecum filius monachus, pietatis uiduitatisque praesidium. quid tibi alienum hominem in ea praesertim domo, quae filium et filiam capere non potuit ? eius iam aetatis es, ut possis nepotes habere de filia. inuita ad te utrumque. reuertatur cum uiro, quae sola exierat — uirum dixi, non maritum; nemo calumnietur: sexum significare uolui, non coniugium-, aut, si erubescit , et retractat et domum, in qua nata est, arbitratur angustam, uos ad eius hospitiolum pergite. quamuis artum sit, facilius potest matrem et fratrem capere quam alienum hominem, cum quo certe in uno cubiculo manere non poterat.

sint in una domo duae feminae, duo [*](1 pedag. codd. 2 asperitatem Σa.r,DΨΒ terreat (in mg. m2 al tergat) I tergat D nullis] illisTFp.r. nubilis KXP 3 libido] add. non s.l.m2W tota tamen D tutamine ex tutamen m2W defendit P 4 dies enim W all. Wp.r. formonsu(so K)lus KD,Ia.r. 5 cito om.lVP 6 reperiet I iuueniorem la.r.DB 7 pertinatiae (e) ΚΣWB rem] matrem W Qcoalescentem la.r.D caritatem Za.r.DB dissidium g 11 uendicare ex uindicare W separare W 12 seiungi 2D iungiTF alt.vts.l.B immo et g 14 subitos ex subitus W susc. (cf. Verg. Aen. V 743)] resusc. B exc. K\'P est tibi saltem g 15 tui Kp.c.m2 tecum] tibi Ia.c.m2D 16 uiduiaetatisque (corr. m2 et uiduitatis aetatisque) TF hom. quaeris g 17 domo ex domu W quai eius etiam (ius et in ras. m2) B 18 posses D,Ba.c.m2; add. iam IDB de] ex g inuitat ad te (t ad te in ras. duplicis spatii m2) B utrosque W 19quae sola om. lP 20 contagium W aut ex au K ut W 22 matr. et fratr. pot. cap. (cap. pot. g) TFf 23 horn. al. W uno] una domo siue ΣD domo una, uno ς 24 cub.] add. caste ID, casta s.l.m2B poteritlF fem.] add. et s.l.I ) [*]( LV. Hieron. Epist. II. Hilberg. ) [*]( 28 )

434
masculi. sin autem et tertius ille γηϱοβοσϰός tuus abire non uult et seditiones ac turbas concitat, sit biga, sit triga, frater uester ac filius et sororem illis exhibebit et matrem. alii uitricum et generum uocent, ille nutricium appellet et fratrem.

Haec ad breuem lucubratiunculam celeri sermone dictaui uolens desiderio postulantis satisfacere et quasi ad scholasticam materiam me exercens - eadem enim die mane pulsabat ostium, qui profecturus erat - simulque, ut ostenderem obtrectatoribus meis, quod et ego possim, quicquid uenerit in buccam, dicere.

unde et de scripturis pauca perstrinxi nec orationem meam, ut in ceteris libris facere solitus sum, illarum floribus texui. extemporalis est dictio et tanta ad lumen lucernulae facilitate profusa, ut notariorum manus lingua praecurreret et signa ac furta uerborum uolubilitas sermonis obrueret. quod idcirco dixi, ut, qui non ignoscit ingenio, ignoscat uel tempori.

CXVIII. AD IULIANUM EXHORTATORIA.

Filius meus, frater tuus Ausonius in ipso iam profectionis articulo, cum mihi praesentiam sui tarde dedisset, cito abstulisset [*]( 1 sin KiJi si cet. et om.D rHPOBOCKOC K, leuiter corruptum in cet. abire] habitare W 2 uester] uero Bp.c.m2 3 pr, et] teΚΨ illilFp.r. alii] illi alii tV (ras. postilIi) uitricum(s.l.m2 ambronem) T7 4uocitentg apelletiW 5 lugubra (n eras.TF) t (c B)iunculam ΣWB 6 schol. K scol. cet. scolastica materia T scolasticam materiem (alt. e in fas. m2) B 7 hostium WD 8 erat et (et eras.) W ut ex et I ostenderem me W hostenderem B ostendere D 9 possem 2a.c.B quidquid K in bucc. uen. D ueniret W,B (post ras. 2 litt.) in] ad KI.JJ et om.WD de om.W 10 sol. sum fac. D 11 et temporalis \'P haec temporalis ID dictatio W 12 lucernae IJi lucerna ex (x in ras. m2) W 13 sermonum (ex—neI)IWD obrnerit Ψ horrueret Σa.c.D) 14 non om.B tempore Wa.c.; add. explicit ad matrem et (ad D) filiam ΚΨD ) [*](31 = Veronensis rescriptus XV. 13 s. VIII. ) [*](I == Turicensis Augiensis 41 s. IX. ) [*](W = Parisinus lat. 1868 s. IX. ) [*](D = Vaticanus lat. 355 + 356 s. IX—X. ) [*]( \'s = Guelferbytanus 4156 s. IX-X, ) [*](B = Berolinensis lat. 18 s. XII. ) [*]( ad iulianu exortaturiam 21 ad iulianum ex (h s.l.l\') ortatoria IB ad iulianum exortatoria de omnia relinquendo Wad iulianum exortatoria de pignoribus consaltam D ad iulianu exhortaturia (exsortaturia m2) s; Hieronymi nomen exhibent tituli in ΣDΦ ) [*]( 17 professionisSl 18 praesentia s tarda s citito W et cito ΣDB et cita Φ )

435
atque in puncto temporis salue pariter ualeque dixisset, uacuum se redire arbitratus est, nisi mearum ad te aliquid nugarum tumultuario sermone portaret. iam dimisso synthemate equus publicus sternebatur et nobilem iuuenem punicea indutum tunica balteus ambiebat et tamen ille apposito notario cogebat loqui, quae uelociter edita uelox consequeretur manus et linguae celeritatem prenderent signa uerborum.