Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

Fac igitur, quod moneo, quod precor, ut primum matri, dehinc, si id fieri non potest, saltim fratri reconcilieris. aut si ista tam cara nomina hostiliter detestaris, diuidere ab eo, quem tuis diceris praetulisse. si autem et hoc non potes - reuerteris enim ad tuos, si illum possis deserere —, uel honestius sodali tuo utere. separentur domus uestrae diuidaturque conuiuium, ne maledici homines sub uno tectulo uos manentes lectulum quoque criminentur habere communem.

potes et ad necessitates tuas, quale uoluisti, habere solacium et aliqua ex parte publica carere infamia, quamquam cauenda sit macula, quae nullo nitro secundum Hieremiam, nulla fullonum herba lui [*]( 23 cf. Hier. 2, 22 ) [*]( 1 qui ipse] quippe lP sacculu (s.l. o) s B 2 est nec. B et exp. B 3 domus (in fas. m2) B 4 clamitant I 5 querulosii (osu in ras. m2) B est seru. gen. D se(r s.l.)uul. est (eras.) gen. est B quantacumque g 7 detraction. W\'IJ obtrectation. 1D obtraction. B 8 inposterem D eredipetam Ia.c. eridipitam W heredipcdam lP quodlibet B 9 adsedere KID,Wa.c.m2 lect.] add.etm22 obstet (alt. tsl.I) rices IB curam (s.l.m2) adhibere I lOmatulam KlP,W(ex maculam) mappulam I (corr. tt) D mapulam B linteamina pliccare B fasciculasW 11 male KlP creduntur hominis W quocumque B 12 publicum la.c.DB de uob. seru. et anc. I nobis K\'IJ 13 confingant (a in ras. m2) B confringant lP 14 fac] hac B quod depre (ae) cor quod moneo IDB 15 tam om.1V 16 ut (s.l.) diceris I 17 praetulisti I situos] sin autem-tuos exp. B illum possesIF non potes IDB 18 des.] add. alienum s.l.m2I sodale lVp.c. 19 diuitaturqueZa.c. deuiteturque XP tectoTF 21 qlales B 23 ieremiam B nulla] nullo B herbe Sa.c.D ablui Sp.c. diluiTF el*i B )

432
potest. quando uis, ut te uideat — et inuiset —, adhibe arbitros amicos, libertos, seruulos. bona conscientia nullius oculos fugiet. intret intrepidus, securus exeat. taciti oculi et sermo silens et totius corporis habitus uel trepidationem interdum uel securitatem loquuntur.

aperi, quaeso, aures tuas et clamorem totius ciuitatis exaudi. iam perdidistis uestra uocabula et mutuo ex uobis cognomina suscepistis: tu illius diceris et ille tuus. hoc mater audit et frater paratique sunt et precantur uos sibi diuidere et priuatam uestrae coniunctionis infamiam laudem facere communem. tu esto cum matre, sit ille cum fratre. audentius diligis sodalem fratris tui: honestius amabit mater amicum filii quam filiae suae.

quodsi nolueris, si mea monita rugata fronte contempseris, epistula tibi haec uoce libera proclamabit: \'quid alienum seruum obsides? quid ministrum Christi tuum famulum facis ? respice ad populum, singulorum facies intuere. ille in ecclesia legit et te aspiciunt uniuersi, nisi quod paene licentia coniugali de tua infamia gloriaris nec iam secreto dedecore potes esse contenta; procacitatem libertatem uocas. facies meretricis facta est tibi, nescis erubescere\'.