Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

Sed forte respondeas: \'non bene morata mater est, res saeculi cupit, amat diuitias, ignorat ieiunium, oculos stibio linit, uult compta\' procedere et nocet proposito meo nec possum cum huiusce modi uiuere\'. primum quidem, etiam si talis est, ut causaris, maius habebis praemium, si talem non deseras. illa te diu portauit, diu aluit et difficiliores infantiae mores blanda pietate sustinuit. lauit pannorum sordes et inmundo saepe foedata est stercore. adsedit aegrotanti et, quae propter te sua fastidia sustinuerat, tua quoque passa est.

ad hanc perduxit aetatem; ut Christum amares, docuit. non tibi displiceat eius conuersatio, quae te sponso tuo uirginem consecrauit. quodsi ferri non potest et delicias eius fugis atque, ut uulgo soletis dicere, saecularis est mater, habes alienas uirgines, habes sanctum pudicitiae chorum. quid matrem deserens eum eligis, qui suam forsitan sororem reliquit et matrem ? illa difficilis, sed iste facilis; illa iurgatrix, iste placabilis. quem quaero utrum secuta sis an postea inueneris. si secuta es, manifestum est, cur matrem reliqueris; si postea repperisti, ostendis, quid in matris hospitio non potueris inuenire.

durus doctor et meo mucrone me uulnerans: qui [*]( 22 Prou. 10, 9 ) [*]( 1 securos WB somnum Dp.e.m2 ut non scripsi ut K\'P ut si non B si non W etsi non ID 2 sollicitet B 3 tranquilitas KW est et in I ubi \'P 5 morigerata (rige in ras. m2, rata s.l.m2) B 6 cupit] cupida \'P ieiunia W lenit K liniit (in ras. m2) B 7 compta om.W et om.W eiusce D huius B 9 portabit D; add. in utero I (del.) D,Bs.l.m2 12 propter] pro D sustinuerant KlJla.r. susti (ex e I) nuit I DB tuam W 13 est] add. et s.l.m2l hanc] add. te sX.m2D 14 displicet Ba.c.m2 te in ras. m2B, s.l.m2W conseruåuit KW 15 ferre (alt. e s.l.m2l) IDB potes Kp.r.IDB ut sol. \'P; add. hoc (del.m2B) IDB 16 solet dici IDB alienas K\'P alias cet. 17 thorum \'P quid ex quod I cur ex cum W fors. sor. suam rel. et matrem W fors. suam rel. sor. et matrem g snam fors. matrem rel. et sor. I 18 reliquid KWD, Ia.c. relinquit (n exp.) B di(ex de W)ficilis la.c.W iste] ista W 19 iste] ergo iste IWB,Da.c. quem] quero B, om. g utr. uirum IWDB sis] est (t eras.) K es III 20 si] add. eum WD,s.l.m2IB derelinqueris (n exp.) B 21 reperisti WD ostenderis lP quide (e eras.) B 22 doctor (octor in ras. m2) B dolor Ia.c.m2D; add. est g )

427
ambulat, inquit, simpliciter, ambulat confidenter. tacerem, si me remorderet conscientia, et in aliis meum crimen non reprehenderem nec per trabem oculi mei alterius festucam uiderem. nunc autem, cum inter fratres procul habitans eorumque fruens contubernio honeste sub arbitris et uideam raro et uidear, inpudentissimum est eius te uerecundiam non sequi, cuius te sequi testeris exemplum. quodsi dixeris: .