Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

Tu uero, filia - iam enim desino ad matrem lo qui, quam forsitan aetas et inbecillitas ac solitudo excusabilem faciunt —, tu, inquam, filia, eius domum angustam iudicas, cuius non tibi fuit uenter angustus? decem mensibus utero clausa uixistiet uno die in uno cubiculo cum matre non duras? an oculos eius ferre non potes et, quia omnes motus tuos illa, quae genuit, quae aluit et ad hanc perduxit aetatem, facilius intellegit, testem domesticam fugis?

si uirgo es, quid times diligentem custodiam ? si corrupta, cur non palam nubis ? secunda post naufragium tabula est, quod male coeperis, saltim hoc remedio temperare. neque uero hoc dico, quo post peccatum tollam paenitentiam, ut, quod male coepit, male perseueret, sed quod desperem in istius modi copula diuulsionem. alioquin, si ad matrem migraueris post ruinam, facilius poteris cum ea plangere, quod per illius absentiam perdidisti. quodsi adhuc integra es et non perdidisti, serua, ne perdas.

quid tibi necesse est in ea uersari domo, in qua necesse habeas cotidie aut perire aut uincere ? quisquamne [*]( 1 cf. Luc. 2, 51 4 cf. Ioh. 19, 26-27 ) [*](1 diligatis IDB,Wa.c.m2 oditis W,Ba.c.m2 ihs xpsTF 3 nutriuerat f 4 bracchiis W braciis B humeris D comm (m B) endabat IDB 6 fors. et W 7 sollicitudo Bp.c.m2 facit Ia.c.m2D 8 filia orn.KlP non tibi] mortibus (r eras.) lP tibi (s.l.) fuit B fuit tibi ID angustus s.l.K 9 clausa in ras. m2B clauso ID 10 potisTFa.c. potens (n s.l.m2)K quia] quae ID 11 tuos utpote W genuit] te tenuit B quae te aluit W 13 quid (d s.l.m2) K quod la.c.lP corr. es l\'a.r.DB nubes IW,Da.c.Ba.c.m2 nobis Ka.c.lP 15 remedium Wa.c,IfJ quod IWB ut D 16 ut] aut B alt. quod] quo K disperem Wa.c.T supereminet l\'a.c.m2D 17 in om.l\'D huius IDB copulam diuulsionem ex copulandi uulsionem Ψ copula lVp.r.Dp.c.B copulae 2\'p.c.m2 copulam cet. deuuls. Wa.c.,lD,Ba.c.m2 alioqui ç 19 integra s.l.m2I,cm.DB 20 quid tibi- 426,3 perisse] caueat rele(i m2)giosus ibi uiuere,ubi necessehabeatc(qum2)otidiae aut perire aut uincere. securius est enim perire non posse quam iuxtapericulum non perisse r quid ex quod m2IB 21 necesse] add. est (exp.) D habeas (ct. supra habeat r)IDB habes cet. quis umquamne (ne exp.) D quis umquam Ip.c.m2 )

426
mortalium iuxta uiperam securus somnos capit ? quae ut non percutiat, certe sollicitat. securius est perire non posse quam iuxta periculum non perisse; in altero tranquillitas est, in altero gubernatio, ibi gaudemus, hic euadimus.