Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

Sed forte respondeas: \'non bene morata mater est, res saeculi cupit, amat diuitias, ignorat ieiunium, oculos stibio linit, uult compta\' procedere et nocet proposito meo nec possum cum huiusce modi uiuere\'. primum quidem, etiam si talis est, ut causaris, maius habebis praemium, si talem non deseras. illa te diu portauit, diu aluit et difficiliores infantiae mores blanda pietate sustinuit. lauit pannorum sordes et inmundo saepe foedata est stercore. adsedit aegrotanti et, quae propter te sua fastidia sustinuerat, tua quoque passa est.

ad hanc perduxit aetatem; ut Christum amares, docuit. non tibi displiceat eius conuersatio, quae te sponso tuo uirginem consecrauit. quodsi ferri non potest et delicias eius fugis atque, ut uulgo soletis dicere, saecularis est mater, habes alienas uirgines, habes sanctum pudicitiae chorum. quid matrem deserens eum eligis, qui suam forsitan sororem reliquit et matrem ? illa difficilis, sed iste facilis; illa iurgatrix, iste placabilis. quem quaero utrum secuta sis an postea inueneris. si secuta es, manifestum est, cur matrem reliqueris; si postea repperisti, ostendis, quid in matris hospitio non potueris inuenire.