Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

sint in una domo duae feminae, duo [*](1 pedag. codd. 2 asperitatem Σa.r,DΨΒ terreat (in mg. m2 al tergat) I tergat D nullis] illisTFp.r. nubilis KXP 3 libido] add. non s.l.m2W tota tamen D tutamine ex tutamen m2W defendit P 4 dies enim W all. Wp.r. formonsu(so K)lus KD,Ia.r. 5 cito om.lVP 6 reperiet I iuueniorem la.r.DB 7 pertinatiae (e) ΚΣWB rem] matrem W Qcoalescentem la.r.D caritatem Za.r.DB dissidium g 11 uendicare ex uindicare W separare W 12 seiungi 2D iungiTF alt.vts.l.B immo et g 14 subitos ex subitus W susc. (cf. Verg. Aen. V 743)] resusc. B exc. K\'P est tibi saltem g 15 tui Kp.c.m2 tecum] tibi Ia.c.m2D 16 uiduiaetatisque (corr. m2 et uiduitatis aetatisque) TF hom. quaeris g 17 domo ex domu W quai eius etiam (ius et in ras. m2) B 18 posses D,Ba.c.m2; add. iam IDB de] ex g inuitat ad te (t ad te in ras. duplicis spatii m2) B utrosque W 19quae sola om. lP 20 contagium W aut ex au K ut W 22 matr. et fratr. pot. cap. (cap. pot. g) TFf 23 horn. al. W uno] una domo siue ΣD domo una, uno ς 24 cub.] add. caste ID, casta s.l.m2B poteritlF fem.] add. et s.l.I ) [*]( LV. Hieron. Epist. II. Hilberg. ) [*]( 28 )

434
masculi. sin autem et tertius ille γηϱοβοσϰός tuus abire non uult et seditiones ac turbas concitat, sit biga, sit triga, frater uester ac filius et sororem illis exhibebit et matrem. alii uitricum et generum uocent, ille nutricium appellet et fratrem.

Haec ad breuem lucubratiunculam celeri sermone dictaui uolens desiderio postulantis satisfacere et quasi ad scholasticam materiam me exercens - eadem enim die mane pulsabat ostium, qui profecturus erat - simulque, ut ostenderem obtrectatoribus meis, quod et ego possim, quicquid uenerit in buccam, dicere.

unde et de scripturis pauca perstrinxi nec orationem meam, ut in ceteris libris facere solitus sum, illarum floribus texui. extemporalis est dictio et tanta ad lumen lucernulae facilitate profusa, ut notariorum manus lingua praecurreret et signa ac furta uerborum uolubilitas sermonis obrueret. quod idcirco dixi, ut, qui non ignoscit ingenio, ignoscat uel tempori.