Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

Satis me, immo fortasse plus quam satis tribus epistulis tuis respondisse arbitror, quarum duas per Cyprianum accepi, unam per Firmum. rescribe, quod uisum fuerit, ad nos uel alios instruendos. dabo autem operam diligentiorem, quantum me adiuuat dominus, ut litterae, quas ad te scribo, prius ad te perueniant quam ad quemquam, a quo latius dispergantur. fateor enim nec mihi hoc fieri uelle de tuis ad me, quod de meis ad te factum iustissime expostulas.

tamen [*]( 21 cf. Ion. 4, 6 et ep. CXII 22 30 cf. ep. CV 5 fin. ) [*]( 2 noluerint § 7 edisserendo g quod$8 fide$in om. g 10 unius tractatores $ eadem $ 19 preturbemus $ plebs β quorum $ 20 consueuerunt $ 21 unde et$si om.^3 22 cucurbitas Õ 24 in nominibus 5|5 30 pr. te om. õ 31 nec] hęc $ )

422
placeat nobis inuicem non tantum caritas, uerum etiam libertas amicitiae, ne apud me taceas uel ego apud te, quod in nostris litteris uicissim nos mouet, eo scilicet animo, qui oculis dei in fraterna dilectione non displicet. quod si inter nos fieri posse sine ipsius dilectionis perniciosa offensione non putas, non fiat. illa enim caritas, quam tecum habere uellem, profecto maior est, sed melius haec minor quam nulla est.

CXVII. AD MATREM ET FILIAM IN GALLIA COMMORANTES.

Rettulit mihi quidam frater e Gallia se habere sororem uirginem matremque uiduam, quae in eadem urbe diuisis habitarent cellulis et uel ob hospitii solitudinem uel custodiendas facultatulas [*]( 1 am. lib. t 2 nec g 4 dilectionis his β 6 uelim g melius] melior g 7 quamquam β ) [*](r = Lugdunensis 600 s. VI (continet p. 422,10 rettulit — 423,2 separatae; 425, 20 quid tibi — 426,3 perisse; 429,12 inter has — 17 animum). ) [*](K = Spinaliensis 68 s. Vlll. ) [*](1 = Turicensis Augiensis 41 s. IX. ) [*](W = Parisinus lat. 1868 s. IX. ) [*](D = Vaticanus lat. 355 + 356 s. IX-X. ) [*](lP = Augustodunensis 17 A s. X. ) [*](B = Berolinensis lat. 18 s. Xll. ) [*]( ad matrem et filiam I1 ad matrem et filiam in gallia (galeis D) conmanenti- bus Z D; praetationem inscriptione carentem zequiiur epistu(o)la extemporalis (tem- poralis KIJl) ad matrem et filiam in gallia (galea W) commorantes KW![J; praefatio inscribitur expostulatio uiri hispani ad ieronimum, ut ad matrem et filiam in gallia comorantibus exortationis suae eplam dirigeret et epistula ipsa ieronimi exortatoria ad matrem et filiam in gallia commorantibus B; Hiero• nymi nomen exhibent tituli in IDB ) [*]( 10 Rettulit-423,2 separ.] interdum uirgo filia a uidua matre diuiditur et una orbe diuisis habitant cellolis ac pro custodiendis facultatibus praesolis sibi clericus adsumunt, ut maiore dedecore iungantur aliis, quam a se fuerant separatae r retulit codd. praeter K e] in B galleas K galliis ex gallias tP gallia B gadea W se(sl.Σ) hab. ΣD hab.se WΨ hab. KB 11 uiduam in ras.m2B orbe Γ urbe ine ex urbem W 12 cellolis Γ,Wa.c. etom.TF obomKT sollit. (pr. 1 s.l.m2) B sollicit. (pr. 1 s.l.I)ID uel ad cust. 2B uel ob cust.W ac pro custodiendis r facultatibus r )

423
praesules sibi quosdam clericos adsumpsissent, ut maiori dedecore iungerentur alienis, quam a se fuerant separatae. cumque ego ingemescerem et multo plura tacendo quam loquendo significarem: \'quaeso te\', inquit, \'corripias eas litteris tuis et ad concordiam reuoces, ut mater filiam, filia matrem agnoscat.