Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

deinde nobis mittas, obsecro, interpretationem tuam de Septuaginta, quam te edidisse nesciebam. librum quoque tuum, cuius mentionem fecisti, \'De optimo genere interpretandi\' cupio legere et adhuc nosse, quomodo coaequanda sit in interprete peritia linguarum coniecturis eorum, qui scripturas disserendo pertractant, quos necesse est, etiam si rectae atque unius fidei fuerint, uarias parere in multorum locorum obscuritate sententias, quamuis nequaquam ipsa uarietas ab eiusdem fidei unitate discordet, sicut etiam unus tractator secundum eandem fidem aliter atque aliter eundem locum potest exponere, quia hoc eius obscuritas patitur.

Ideo autem desidero interpretationem tuam de Septuaginta, ut et tanta Latinorum interpretum, qui qualescumque hoc ausi sunt, quantum possumus, inperitia careamusethi, qui me inuidere putant utilibus laboribus tuis, tandem aliquando, si fieri potest, intellegant propterea me nolle tuam ex Hebraeo interpretationem in ecclesiis legi, ne contra Septuaginta auctoritatem tamquam nouum aliquid proferentes magno scandalo perturbemus plebes Christi, quarum aures et corda illam interpretationem audire consuerunt, quae etiam ab apostolis adprobata est.

unde illud apud Ionam uirgultum, si in Hebraeo nec hedera est nec cucurbita, sed nescio quid aliud, quod trunco suo nixum nullis sustentandum adminiculis erigatur, mallem iam in omnibus Latinis cucurbitam legi. non enim frustra hoc puto Septuaginta posuisse, nisi quia et huic simile sciebant.