Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

Quod sane scripseram nullum me librum aduersus te Romam misisse, ideo scripseram, quia et libri nomen ab illa epistula discernebam, unde omnino nescio quid aliud te audisse existimaueram, et Romam nec ipsam epistulam, sed tibi miseram et aduersus te non esse arbitrabar, quod sinceritate amicitiae siue ad admonendum siue ad te uel me abs te corrigendum fecisse me noueram.

exceptis autem familiaribus tuis te ipsum obsecro per gratiam, qua redempti sumus, ut, quaecumque tua bona, quae tibi domini bonitate concessa sunt, in litteris meis posui, non me existimes insidioso blandiloquio posuisse, si quid autem in te peccaui, dimittas mihi. nec illud, quod de nescio cuius poetae fato ineptius fortasse quam litteratius a me commemoratum est, amplius:, quam dixi, ad te trahas, cum continuo subiecerim non hoc ideo me dixisse, ut oculos cordis reciperes — quos absit, inquam, ut amiseris —, sed ut aduerteres, quos sanos ac uigiles haberes.

propter solam ergo παλινῳδιαν, si aliquid scripserimus, quod scripto posteriore destruere debeamus, imitandam, non propter Stesichori caecitatem, quam cordi tuo nec tribui nec timui, adtingendum illud existimaui. atque identidem rogo, ut me fidenter corrigas, ubi mihi hoc opus esse perspexeris. quamquam enim secundum honorum uocabula, quae iam ecclesiae usus obtinuit, episcopatus presbyterio maior sit, tamen in multis rebus Augustinus Hieronymo minor est, licet etiam a minore quolibet non sit refugienda uel dedignanda correctio.