Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

Proinde carissimos nostros, qui nostris laboribus sincerissime fauent, hoc potius, quanta possumus instantia, doceamus, quo sciant fieri posse, ut inter carissimos aliquid alterutro sermone contra dicatur nec tamen caritas ipsa minuatur nec ueritas odium pariat, quae debetur amicitiae, siue illud uerum sit, quod contra dicitur, siue corde ueraci, qualecumque sit, dicitur non retinendo in mente, quod distet a labiis.

credant itaque fratres nostri, familiares tui, quibus testimonium perhibes, quod sint uasa Christi, me inrito factum nec mediocrem de hac re dolorem inesse cordi meo, quod litterae meae prius in multorum manus uenerunt, quam ad te, ad . quem scriptae sunt, peruenire potuerunt. quo autem modo id acciderit, et longum est narrare et, nisi fallor, superfluum, cum. sufficiat, si quid mihi in hoc creditur, non eo factum animo, quo putatur, nec omnino meae fuisse uoluntatis aut dispositionis aut consensionis aut saltem cogitationis, ut fieret. haec si non credunt, quod teste deo loquor, quid amplius faciam, non habeo.

ego tamen absit ut eos credam haec tuae sanctitati maliuola mente suggerere ad excitandas inter nos inimicitias — quas misericordia domini dei nostri auertat a nobis! — sed sine ullo nocendi animo facile de homine humana uitia suspicari. hoc enim me de illis aequum est credere, si uasa sunt Christi non in contumeliam, sed in honorem facta et disposita in domo magna a deo in opus bonum. quod si post hanc adtestationem meam, si in notitiam eorum uenerit, facere uoluerint, quam non recte faciant, et tu uides. [*]( 2 Terent. Andria 68 3 *Prou. 27, 6 12 cf. ep. CV 2 init. 26 cf. II Tim, 2, 20-21 ) [*]( 1 am. Chr. g sunt $ 3 paratj 7 docemus 3 quod?j? 9 ipsa car. g lOparataS debebaturg 11 sit om. õ 12 alab. dist. g distat ^ credent ^ igitur ç 13inuitea 14neβ 16 scripta βl7enarrare £ niuallor ^ 18 quid] cut 19portatur?J5 omnimo me ^ 20 aut] ut zηι saltimg cogitationi i cognitionis $ cognitioni gt) ut fieret] sufficeret gtyi hac 3 hoc g si non] sin 3 21 deo teste g locor $ 22 habeam β 23 quas] quur β 24 misericordie ^ dei om.^3 docendi !p 26 ecuum $ 27 a deo in] a domne $ ad omne uel a deo ad omne g 28 quo § in not.] innocentiam Õ 29 uoluerit g ) [*]( 27* )

420