Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

nescio [*]( 2.9 = ep. CV 4 15 cf. Gal. 4,19 ) [*]( 4 fauctoribus ^3 fauuoribus g 8 appararet 5|5 9 te post diligere ponitg 10 quisquam ^ mente mea i 11 distat β 13 exposuisse g 14 ap. Paul. g unicuiquelibet β 16 tenuerat β pariendo g parturiendos βz 17 quod β 18 memoriter β 19 dictaret g 20 etiam om. $ tamquam] tametiam $ 21 tam me] tamen 5P 22 pr. quam] qua 5(5 23 beniuolenter β menti om. $ 24 tuae om. $ ut om. β 25 in om. !p tibi om. $ 26 hęc <p hominibus β obseruari g 27 quicq.] si quid β scripturis β laudant g laudent βη 28 hinc] hoc § 29 extimans β )

419
enim, utrum Christianae amicitiae putandae sint, in quibus magis ualet uulgare prouerbium: obsequium amicos, ueritas odium parit, quam ecclesiasticum: fideliora sunt uulnera amici quam uoluntaria oscula inimici.

Proinde carissimos nostros, qui nostris laboribus sincerissime fauent, hoc potius, quanta possumus instantia, doceamus, quo sciant fieri posse, ut inter carissimos aliquid alterutro sermone contra dicatur nec tamen caritas ipsa minuatur nec ueritas odium pariat, quae debetur amicitiae, siue illud uerum sit, quod contra dicitur, siue corde ueraci, qualecumque sit, dicitur non retinendo in mente, quod distet a labiis.

credant itaque fratres nostri, familiares tui, quibus testimonium perhibes, quod sint uasa Christi, me inrito factum nec mediocrem de hac re dolorem inesse cordi meo, quod litterae meae prius in multorum manus uenerunt, quam ad te, ad . quem scriptae sunt, peruenire potuerunt. quo autem modo id acciderit, et longum est narrare et, nisi fallor, superfluum, cum. sufficiat, si quid mihi in hoc creditur, non eo factum animo, quo putatur, nec omnino meae fuisse uoluntatis aut dispositionis aut consensionis aut saltem cogitationis, ut fieret. haec si non credunt, quod teste deo loquor, quid amplius faciam, non habeo.

ego tamen absit ut eos credam haec tuae sanctitati maliuola mente suggerere ad excitandas inter nos inimicitias — quas misericordia domini dei nostri auertat a nobis! — sed sine ullo nocendi animo facile de homine humana uitia suspicari. hoc enim me de illis aequum est credere, si uasa sunt Christi non in contumeliam, sed in honorem facta et disposita in domo magna a deo in opus bonum. quod si post hanc adtestationem meam, si in notitiam eorum uenerit, facere uoluerint, quam non recte faciant, et tu uides. [*]( 2 Terent. Andria 68 3 *Prou. 27, 6 12 cf. ep. CV 2 init. 26 cf. II Tim, 2, 20-21 ) [*]( 1 am. Chr. g sunt $ 3 paratj 7 docemus 3 quod?j? 9 ipsa car. g lOparataS debebaturg 11 sit om. õ 12 alab. dist. g distat ^ credent ^ igitur ç 13inuitea 14neβ 16 scripta βl7enarrare £ niuallor ^ 18 quid] cut 19portatur?J5 omnimo me ^ 20 aut] ut zηι saltimg cogitationi i cognitionis $ cognitioni gt) ut fieret] sufficeret gtyi hac 3 hoc g si non] sin 3 21 deo teste g locor $ 22 habeam β 23 quas] quur β 24 misericordie ^ dei om.^3 docendi !p 26 ecuum $ 27 a deo in] a domne $ ad omne uel a deo ad omne g 28 quo § in not.] innocentiam Õ 29 uoluerit g ) [*]( 27* )

420

Quod sane scripseram nullum me librum aduersus te Romam misisse, ideo scripseram, quia et libri nomen ab illa epistula discernebam, unde omnino nescio quid aliud te audisse existimaueram, et Romam nec ipsam epistulam, sed tibi miseram et aduersus te non esse arbitrabar, quod sinceritate amicitiae siue ad admonendum siue ad te uel me abs te corrigendum fecisse me noueram.

exceptis autem familiaribus tuis te ipsum obsecro per gratiam, qua redempti sumus, ut, quaecumque tua bona, quae tibi domini bonitate concessa sunt, in litteris meis posui, non me existimes insidioso blandiloquio posuisse, si quid autem in te peccaui, dimittas mihi. nec illud, quod de nescio cuius poetae fato ineptius fortasse quam litteratius a me commemoratum est, amplius:, quam dixi, ad te trahas, cum continuo subiecerim non hoc ideo me dixisse, ut oculos cordis reciperes — quos absit, inquam, ut amiseris —, sed ut aduerteres, quos sanos ac uigiles haberes.

propter solam ergo παλινῳδιαν, si aliquid scripserimus, quod scripto posteriore destruere debeamus, imitandam, non propter Stesichori caecitatem, quam cordi tuo nec tribui nec timui, adtingendum illud existimaui. atque identidem rogo, ut me fidenter corrigas, ubi mihi hoc opus esse perspexeris. quamquam enim secundum honorum uocabula, quae iam ecclesiae usus obtinuit, episcopatus presbyterio maior sit, tamen in multis rebus Augustinus Hieronymo minor est, licet etiam a minore quolibet non sit refugienda uel dedignanda correctio.

De interpretatione tua iam mihi persuasisti, qua utilitate scripturas uolueris transferre de Hebraeis, ut scilicet ea, quae a Iudaeis praetermissa uel corrupta sunt, proferres in medium. sed peto insinuare digneris, a quibus Iudaeis, utrum ab eis ipsis, qui ante aduentum domini interpretati sunt, et, si ita est, quibus uel quonam eorum, an ab istis posterius, qui propterea putari possunt aliqua de codicibus Graecis uel subtraxisse uel in eis corrupisse, ne illis [*]( 1 cf. ep. CI 2 11 cf. ep. LXVII 7 24 cf. ep. CXII 19 ) [*]( 2 illa] ipsa g 6 me non noueram õi 8 tibi bon. dom. uel dom. bon. tibi ç 11 de om. $ de te jjtyt facto βη factum i 12 tracas <J3 14 umquam β alt. ut] illut$15 hac uiles β palinodian §t)i pa*linodiam SJ5 scrips. al. g 17 te sichori õ,t)a.c.m2 in stesicori $ corde t) 19 confidenter i 20 enim om. i iam om. Õ 21 maius $ 23 quodlibet !p uel] nec$J$25 a om. βz 27 ins. dign. peto g 28 quinam 5J5 )

421
testimoniis de Christiana fide conuincerentur. illi autem anteriores cur hoc facere uoluerint, non inuenio.

deinde nobis mittas, obsecro, interpretationem tuam de Septuaginta, quam te edidisse nesciebam. librum quoque tuum, cuius mentionem fecisti, \'De optimo genere interpretandi\' cupio legere et adhuc nosse, quomodo coaequanda sit in interprete peritia linguarum coniecturis eorum, qui scripturas disserendo pertractant, quos necesse est, etiam si rectae atque unius fidei fuerint, uarias parere in multorum locorum obscuritate sententias, quamuis nequaquam ipsa uarietas ab eiusdem fidei unitate discordet, sicut etiam unus tractator secundum eandem fidem aliter atque aliter eundem locum potest exponere, quia hoc eius obscuritas patitur.

Ideo autem desidero interpretationem tuam de Septuaginta, ut et tanta Latinorum interpretum, qui qualescumque hoc ausi sunt, quantum possumus, inperitia careamusethi, qui me inuidere putant utilibus laboribus tuis, tandem aliquando, si fieri potest, intellegant propterea me nolle tuam ex Hebraeo interpretationem in ecclesiis legi, ne contra Septuaginta auctoritatem tamquam nouum aliquid proferentes magno scandalo perturbemus plebes Christi, quarum aures et corda illam interpretationem audire consuerunt, quae etiam ab apostolis adprobata est.