Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

Tum uero sine ullo timore offensionis tamquam in campo luditur, sed mirum, si nobis non inluditur. ego enim — fateor caritati tuae — solis eis scripturarum libris, qui iam canonici appellantur, didici hunc timorem honoremque deferre, ut nullum eorum auctorem scribendo errasse aliquid firmissime credam ac, si aliquid in eis offendero litteris, quod uideatur contrarium ueritati, nihil aliud quam uel mendosum esse codicem uel interpretem non adsecutum esse, quod dictum est, uel me minime intellexisse non ambigam.

alios autem ita lego, ut, quantalibet sanctitate doctrinaque praepolleant, non ideo uerum putem, quia ipsi ita senserunt, sed quia mihi uel per illos auctores canonicos uel probabili ratione, quod a uero non abhorreat, persuadere potuerunt.

nec te, mi frater, sentire aliud existimo; prorsus, inquam, non te arbitror sic legi tuos libros uelle tamquam prophetarum uel apostolorum, de quorum scriptis, quod omni errore careant, dubitare nefarium est. absit hoc a pia humilitate et ueraci de temet ipso cogitatione, qua nisi esses praeditus, non utique diceres: utinam mereremur complexus tuos et conlatione mutua uel doceremus aliqua uel disceremus!