Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

Hoc autem, quod dicis: \'non dispensatiue, ut nostri uoluere maiores\', quid sibi uult, oro te? aut enim hoc est, quod ego appello officiosum mendacium, ut haec dispensatio sit officium uelut honeste mentiendi, aut, quid aliud sit, omnino non uideo, nisi forte addito nomine dispensationis fit, ut mendacium non sit mendacium. quod si absurdum est, cur ergo non aperte dicis officiosum mendacium defendendum?

nisi forte nomen te mouet, quia non tam usitatum est in ecclesiasticis libris uocabulum officii, quod Ambrosius noster non timuit, qui suos quosdam libros utilium praeceptionum plenos \'De officiis\' uoluit appellare. an, si officiose mentiatur quisque, culpandus est, si dispensatiue, adprobandus, rogo te ? mentiatur, ubi legerit, qui hoc putat — quia et haec magna quaestio est, sitne aliquando mentiri uiri boni, immo uiri Christiani. qualibus dictum est: sit in ore uestro \'est, est; non, non\', et qui cum fide audiunt: perdes omnes, qui loquuntur mendacium;