Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

deinde subiungit: quod ergo bonum est, mihi factum est mors absit, sed peccatum, ut appareat peccatum, per bonum mihi operatum est mortem, ut fiat supra modum peccator aut peccatum per mandatum. quod autem hic dicit peccatum per mandatum fieri supra modum, hoc alibi: lex subintrauit, ut abundaret delictum; ubi autem abundauit delictum, sup era bunda uit gratia.

et alibi, cum superius de dispensatione gratiae loqueretur, quod ipsa iustificet, uelut interrogans ait: quid ergo lex? atque huic interrogationi continuo respondit: praeuaricationis gratia posita est, donec ueniret semen, cui promissum est. hos ergo damnabiliter dicit esse sub lege, quos reos facit lex non inplentes legem, dum non intellegendo gratiae beneficium ad facienda dei praecepta quasi de suis uiribus superba elatione praesumunt. p 1 enitudo o enim legis caritas; caritas uero dei diffusa est in cordibus nostris non per nos ipsos, sed per spiritum sanctum, qui datus est nobis.