Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

Fateor sane in eo, quod epistula mea continet, quod ideo sacramenta Iudaeorum Paulus celebranda susceperat, cum iam Christi esset apostolus, ut doceret non esse perniciosa his, qui ea uellent, sicut a parentibus per legem acceperant, custodire, minus me posuisse \'illo dumtaxat tempore, quo primum fidei gratia reuelata est\'; tunc enim hoc non erat perniciosum. progressuuero temporis illae obseruationes ab omnibus Christianis desererentur, ne, si tunc fierent, non discerneretur, quod deus populo suo per Moysen praecepit, ab eo, quod in templis daemoniorum spiritus inmundus instituit.

proinde potius culpanda est neglegentia mea, quia hoc non I addidi, quam obiurgatio tua. uerum tamen longe ante, quam tuas I litteras accepissem, scribens contra Faustum Manicheum, quomodo eundem locum quamuis breuiter explicauerim et hoc illic non praetermiserim, et legere poterit, si non dedignetur, benignitas tua et a carissimis nostris, per quos haec scripta nunc misi, quomodo uolueris, tibi fides fiat illud me ante dictasse.

mihique de animo meo crede, quod coram deo loquens iure caritatis exposco, numquam 30 [*](14 cf. ep. LXVII 4 25 cf. August, contra Faustum XIX 17, ) [*]( lpaulumaJ 3 significationes (add. et m2) pientissimis ℬ custodient z 4 detestande ℬ i 5 illius z,na.r. 6 domini om. ℬ 7 tam Õ nec. officiis g I 10 quisque$ 12 cinere Õ i eruet ℬ seruens Õ seruans i erit nota$14 cont. * mea g mea om, t) ideo] in eo t 15 iam om. $ 17 ut sicut õ 18 potuisse g qui g fide g 19 temp.] add. erat perniciosum nisi g 20 ne si] quod nisi$ 21 fieret ℬzn 23 qui g 24 litt. tuas i 26 illi$27 pr. et om. ℬ potuerit § t et a om. $ 28 a om. Õ nunc haec scr. g nunc] non § 29 fiet 1)p.c.m2 30 loques ℬ A )

409
mihi uisum fuisse etiam nunc Christianos ex Iudaeis factos sacramenta illa uetera quolibet affectu, quolibet animo celebrare debere aut eis ullo modo licere, cum illud de Paulo semper ita senserim, ex quo illius mihi litterae innotuerunt, sicut nec tibi uidetur hoc tempore cuiquam ista esse simulanda, cum hoc fecisse apostolos credas.