Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

Si autem hoc, quod magis arbitror, ante illud Hierosolymitanum concilium Petrus fecit, nec sic mirum est, quod eum uolebat Paulus non timide obtegere, sed fidenter adserere, quod eum pariter sentire iam nouerat, siue quod cum eo contulerat euangelium siue quod in Cornelii centurionis uocatione etiam diuinitus eum de hac re admonitum acceperat siue quod, antequam illi, quos timuerat, uenissent Antiochiam, cum gentibus eum conuesci uiderat.

neque enim negamus in hac sententia fuisse iam Petrum, in qua et Paulus fuit. non itaque tunc eum, quid in ea re uerum esset, docebat, sed eius simulationem, qua gentes iudaizare cogebantur, arguebat non ob aliud, nisi quia sic illa omnia simulatoria gerebantur, tamquam uerum esset, quod dicebant illi, qui sine circumcisione praeputii atque aliis obseruationibus umbrae futurorum putabant credentes saluos esse non posse.