Epistulae
Jerome, Saint
Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.
Nam si re uera sic ea reprobaret, quem ad modum de illo auditum erat, et ideo celebranda susciperet, ut actione simulata suam posset occultare sententiam, non ei diceret Iacobus: et scient omnes, sed diceret: \'et putabunt omnes\', quoniam, quae de te audierunt, falsa sunt, praesertim quia in ipsis Hierosolymis apostoli iam decreuerant, ne quisquam gentes cogeret iudaizare, non autem decreuerant, ne quisquam tunc Iudaeos iudaizare prohiberet, quamuis etiam ipsos iam doctrina Christiana non cogeret.
proinde, si post hoc apostolorum decretum Petrus habuit illam in Antiochia simulationem, qua gentes cogeret iudaizare, quoniam nec ipse cogebatur, quamuis propter commendanda eloquia dei, quae Iudaeis sunt credita, non prohibebatur, quid mirum, si constringebat eum Paulus libere adserere, quod cum ceteris apostolis se Hierosolymis decreuisse meminerat ? [*](19 *Act. 21, 24 22 cf, Act. 15, 28 28 cf. Rom. 3, 2. ) [*]( 1 deberent] dicebant $. comendantem $ 2 sacramenta ℬ 6 possint ex possent Õ 8 adnersus $ illam §t)i 9 cause ℬ in om. $ 10 mol. conc. g 13 ipsa$15 nefarios ^ 17 re om. i)a.c.m2 aud. de illo (scq. ras. 5—6 litt.)$ illa t 18 ut] et õ 19 posse ℬ dicere $ 20 scirent ℬ set dicerit ℬ patabant ia. c. 23 cogeret] crederet ℬ 26 antiociam $ qtiae i 27 quo iam ty coiam ℬ quod iam i 30 si § ) [*]( 26* )
Si autem hoc, quod magis arbitror, ante illud Hierosolymitanum concilium Petrus fecit, nec sic mirum est, quod eum uolebat Paulus non timide obtegere, sed fidenter adserere, quod eum pariter sentire iam nouerat, siue quod cum eo contulerat euangelium siue quod in Cornelii centurionis uocatione etiam diuinitus eum de hac re admonitum acceperat siue quod, antequam illi, quos timuerat, uenissent Antiochiam, cum gentibus eum conuesci uiderat.
neque enim negamus in hac sententia fuisse iam Petrum, in qua et Paulus fuit. non itaque tunc eum, quid in ea re uerum esset, docebat, sed eius simulationem, qua gentes iudaizare cogebantur, arguebat non ob aliud, nisi quia sic illa omnia simulatoria gerebantur, tamquam uerum esset, quod dicebant illi, qui sine circumcisione praeputii atque aliis obseruationibus umbrae futurorum putabant credentes saluos esse non posse.
Ergo et Timotheum propterea circumcidit, ne Iudaeis et maxime cognationi eius maternae sic uiderentur, qui ex gentibus in Christum crediderant, detestari circumcisionem, sicut idolatria detestanda est, cum illam deus fieri praeceperit, hanc satanas persuaserit; et Titum propterea non circumcidit, ne occasionem daret eis, qui sine illa circumcisione dicebant credentes saluos esse non posse, et ad deceptionem gentium hoc etiam Paulum sentire iactarent.
quod ipse satis significat, ubi ait: sed neque Titus, qui mecum erat, cum esset Graecus, conpulsus est circumcidi, propter subintroductos autem falsos fratres, qui subintroierant perscrutari libertatem nostram, ut nos in seruitutem redigerent, quibus nec ad horam cessimus subiectione, ut ueritas euangelii permaneat ad uos. hic apparet, quid eos captare intellexerit, ut non faceret, quod in Timotheo fecerat, quod ea libertate facere ; [*](4 cf. Gal. 2, 2 5 cf. Act. 10, 9-16 6 cf. Gal. 2,12 13 cf. Col. 2,17 22 *Gal. 2, 3-5 . ) [*](2 conc. om. % 6 timueras ℬ 9 re om. $ 10 que 3 11 simulatorie ℬn agebantur $ 12 illi dic. g 13 quae umbrae erant uel quae erant umbrae c 1.5 circ. propt. g 19 mandaret $ 20 sine] se 3 ulla g 22 neque Titus] nec intus ℬ 27 oram 3, yta.c. 28 subiectioni i 29 permaneret g apud g hinc g capitare 3 30 faceret] add. in tito m2i) in om. ℬ fec.] facerat Õ fecerat et $ )
Sed cauendum est uidelicet in hac disputatione, ne sicut philosophi quaedam facta hominum media dicamus inter recte factum et peccatum, quae neque in recte factis neque in peccatis numerentur, et urgueamur eo, quod obseruare legis caerimonias non potest esse indifferens, sed aut bonum aut malum, ut, si bonum dixerimus, eas nos quoque obseruare cogamur, si autem malum, non uere, sed simulate ab apostolis obseruatas esse credamus.
ego uero apostolis non tam exemplum philosophorum timeo, quando et illi in sua disputatione ueri aliquid dicunt, quam forensium aduocatorum, quando in alienarum causarum actione mentiuntur. quorum similitudo si in ipsa expositione epistulae ad Galatas ad confirmandam simulationem Petri et Pauli putata est decenter induci, quid ego apud te timeam nomen philosophorum, qui non propterea uani sunt, quia omnia falsa dicunt, sed quia et falsis plerisque confidunt et, ubi uera inueniuntur dicere, a Christi gratia, qui est ipsa ueritas, alieni sunt ?