Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

Suscipe igitur librum tuum, immo meum et, ut uerius dicam, nostrum; cumque mihi faueris, tuus fautor eris. tibi enim meum sudauit ingenium et facundiam Graecam Latinae linguae uolui paupertate pensare. neque uero, ut diserti interpretes faciunt, uerbum uerbo reddidi nec adnumeraui pecuniam, quam mihi per partes dederas, sed pariter appendi, ut nihil desit ex sensibus, cum aliquid desit ex uerbis.

epistulam autem tuam idcirco in Latinum uerti et huic uolumini praeposui, ut omnes, qui legerint, sciant me non temeritate et iactantia, sed praeceptis beatitudinis tuae suscepisse onus ultra uires meas. quod an consecutus sim, tuo iudicio derelinquo. certe, si inbecillitatem reprehenderis, uoluntati ueniam commodabis. [*]( 1 orat.] precibus g] 2 dissert. (pr. s eras. T) TV 4 anime V maeror om. V 5 optuderit T obtui (exp.) derit V 7 mirati (s. I. i imitati) V 8 eruditi om. V 10 alt. et om. V que V 11 pertinent om. V 15 dicam] loquar ç 16 nolui V 17 disserti (pr. s eras. T) TV 19 pariter iheronimi pbri epla ad theophilu epm appendi V 20 epistolam Tp.c.m2V iccirco V 24 certe] ceterum V commodabis] add. explicit feliciter T explicit liber. amen V)

396