Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

Sicut igitur ostendimus Petrum bene quidem sensisse de abolitione legis Mosaicae, sed ad simulationem obseruandae eius timore conpulsum, uideamus, an ipse Paulus, qui alium arguit, tale quid fecerit. legimus in eodem libro: perambulabat autem Paulus Syriam et Ciliciam confirmans ecclesias peruenitque in Derben et Lystram.

et ecce discipulus quidam erat ibi nomine Timotheus, filius mulieris iudaeae fidelis patre gentili. huic testimonium reddebant, qui in Lystris erant et Iconio fratres. hunc uoluit Paulus secum proficisci et adsumens circumcidit eum propter Iudaeos, quierant in illis locis; sciebant enim omnes, quod pater [*]( 7 *Gal. 2, 12 17 *Act. 15, 41—16, 3 ) [*](1 ingrediebantur y$LDMB in ueritatem 5$DB, Ma.c.m2 in ueritate L euang.] seq. ras. 8-9 liLt. L 2 dixit*p, Fa.c. sis iud. βLDMB 3 sis ex sitF 4 cogis gentes tyLDMB iudaidare B eTgoom.Ma.c.m2 5 sententia L eius D 8 uenissetL a iacobo quidam B 9 ab iacobo corr. ex ad iacobum F se om. B _ 10 timuit F timebat $ 11 est LDMB apost.] xps LD, Ma.c.m2 oecasione L gentilium$(?)g 12 Christi om. L ne (del. m2B) parderet FB proderet LD, Ma.c.m2 14 ergo g 15 ad in ras. m2B eius sententiae F 17 aliquidf1 18 siciliam F 19 derbent (t eras.) F in (del.) listri (exp.) am B lystra g 20 erat ibi quidam F nonneB 21 iudeae D uiduae cet. fidelis om. F 22 patre autem βLDMB gentilis D huic autem g 23 in om. β listris F (listres m2)B Iratre F )

378
eius gentilis esset.

o beate apostole Paule, qui in Petro reprehenderas simulationem, quare se subtraxisset a gentibus propter metum Iudaeorum, qui a Iacobo uenerant, cur Timotheum, filium hominis gentilis utique et ipsum gentilem — neque enim Iudaeus erat, qui non fuerat circumcisus —, contra sententiam tuam circumcidere cogeris? respondebis mihi: \'propter Iudaeos, qui erant in illis locis\'. qui igitur tibi ignoscis in circumcisione discipuli uenientis ex gentibus, ignosce et Petro, praecessori tuo, quod aliqua fecerit metu fidelium Iudaeorum.

rursum scriptum est: Paulus uero, cum adhuc sustinuisset dies multos, fratribus uale dicens nauigauit Syriam et cum eo Priscilla et Aquila et totondit sibi in Cenchris caput; uotum enim habuerat. esto, ut ibi Iudaeorum timore conpulsus sit facere, quod nolebat: quare comam nutriuit ex uoto et postea in Cenchris totondit ex lege, quod Nazaraei, qui se deo uouerint, iuxta praeceptum Moysi facere consuerunt ?