Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

Uerum haec ad conparationem eius rei, quae sequitur, parua sunt. refert Lucas, sacrae scriptor historiae: cum uenissemus Hierosolymam, libenter susceperunt nos fratres; et sequenti die Iacobus et omnes seniores, qui cum eo erant, euangelio illius conprobato dixerunt ei: uides, frater, quot milia sunt in Iudaea, qui crediderunt in Christo, et hi omnes aemulatores sunt legis.

audierunt autem de te, quod discessionem doceas a Moyse eorum, qui per gentes [*]( 9 *Act. 18,18 15 cf. Num. 6,18 18 *Act. 21, 17. 20-24. 26 ) [*]( 2 reprehenderit D qua $ subtr. se g sese *}3, om. F subtraxissent 3 subtraxisse B agentibus B a gentilibus $D 3 qui a] quia L qui ab F (ex qui) DB qui ad $ 4 gentilem om. F 5 circumcidi coegisti g 7 discipulis Fp.c. uenienti B uenientibus F 9 rursus F 11 nauigabit aL; add. abhinc incipe usque in finem istius eple (omnia del. m1)B 12 et 15 chencris (h exp.) B Cenchreis g 13 ut tibi F ibi M,B (pr.i in ras. m2)ubityLD 14tim. Iud. g nolebat] non ledat F 15 nutribit $Lõ postea] add. ea F eam %,Mp.c.m2 16 deo uouerit Fa.c. deuouerint LB, M (ex deuouerit [de m2 ex do]) uoberint $ praecepta Fft consueuemnt $ 17 secuntur 5 18 praua D historia D 19 exce (ex i F) perunt Fό 20 diei F 22 quod$3, FLa.c. 23 in om. B xpm F hii Fa.c., LD legis sunt F legis 5 24 quod] quia F5 discens. B dissens. F$discret. D 25 doces Fi per] pro L )

379
sunt, Iudaeorum dicens non debere circumcidere eos filios suos neque secundum consuetudinem ingredi. quid ergo est? utique oportet conuenire multitudinem; audient enim te superuenisse.

hoc ergo iac, quod tibi dicimus. sunt nobis uiri quattuor uotum habentes super se; his adsumptis sanctifica te cum ipsis et inpende in eos, ut radant capita, et sciant omnes, quia, quae de te audierunt, falsa sunt, sed ambulas et ipse custodiens legem. tunc Paulus adsumptis uiris postera die purificatus cum illis intrauit in templum adnuntians expletio. nem dierum purificationis, donec offerretur pro unoquoque eorum oblatio.

o Paule, et in hoc te rursus interrogo, cur caput raseris, cur nudipedalia exercueris de caerimoniis Iudaeorum, cur obtuleris sacrificia et secundum legem hostiae pro te fuerint immolatae. utique respondebis: \'ne scandalizarentur, qui ex Iudaeis crediderant\'. simulasti ergo Iudaeum, ut Iudaeos lucrifaceres, et hanc ipsam simulationem Iacobus te et ceteri docuere presbyteri.