Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

causa autem praeuaricationis timor est Iudaeorum; dicit enim scriptura, quod primum edebat cum gentibus, cum autem uenissent quidam a Iacobo, subtrahebat se et segregabat timens eos, qui ex circumcisione erant. timet autem Iudaeos, quorum erat apostolus, ne per occasionem gentium a fide Christi recederent et imitator pastoris boni perderet gregem sibi creditum.

Sicut igitur ostendimus Petrum bene quidem sensisse de abolitione legis Mosaicae, sed ad simulationem obseruandae eius timore conpulsum, uideamus, an ipse Paulus, qui alium arguit, tale quid fecerit. legimus in eodem libro: perambulabat autem Paulus Syriam et Ciliciam confirmans ecclesias peruenitque in Derben et Lystram.