Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

ergo et eo tempore, cum Petrus uenisset Antiochiam—licet hoc apostolorum Acta non scribant, sed adfirmanti Paulo credendum sit — in faciem illi Paulus restitisse se scribit, quia reprehensibilis erat. prius enim, quam uenirent quidam a Iacobo, cum gentibus edebat; cum autem uenissent, subtrahebat se et segregabat timens eos, qui ex circumcisione erant. et consenserunt cum illo ceteri Iudaei, ita ut et Barnabas duceretur ab his in illa simulatione.

sed cum uidissem, mquit, quod non [*](2 * Gal. 1, 18 5 *Gal, 2, 1-2 11 * Gal. 2, 2 18 * Gal. 2, 11-14 ) [*]( 1 auct. Petrus g 2 tres] seq. ras. 5-6 liti. L 4 eum tyLDMB 5 quatt. om. L 6 et om. M 8 eis tyLDMB cum eis g 9 in gentibus g se non hab. g habuisse se$$ habuisses § habuisse cet. praed. eu. g 10 praedicati nisi g praedicationem si F et] et ceterorum Fa, g (add. apostolorum) roboratus D 11 separatis $B 12 uid.] add. esse aliquid s. l. B aliquid esse g 13 in publico Fa publice cet. 14 ne] add. forte DMB qui ex num. Iud. g ex] et in F qui] que$15 si F, Ma.c. credendo F saluątorem F 16 et Fa, om. eet. antiocia $ licet] et a 17 actus B ad (fB) firmante MB 18 facie tyL rest. paul.F se rest. Mp.c. rest. FL%, Ma.c.Ba.c.m2 19 quam] cumF 20 ab D ad $, om.Fa.c.m2 edebant $ 23 cum illo et β simulationi eius g 24 et g, om. cet. adduc. tyLDMB illam simulationem B 25 uiderim ex uideritF )

377
recte ingrediuntur ad ueritatem euangelii, dixi Petro coram omnibus: si tu, cum Iudaeus sis, gentiliter et non Iudaice uiuis, quomodo gentes cogis iudaizare? et cetera. nulli ergo dubium est, quod Petrus apostolus sententiae huius, cuius nunc praeuaricator arguitur, primus auctor extiterit.