Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

uiri, inquit, fratres, uos scitis, quoniam ab antiquis diebus in nobis elegit deus per os meum audire gentes uerbum euangelii et credere et, qui nouit corda, deus testimonium perhibuit dans illis spiritum sanctum sicut et nobis et nihil dis-. creuit inter nos et illos fide purificans corda eorum.

nunc ergo quid temptatis deum inponere iugum super ceruicem discipulorum, quod neque patres nostri neque nos portare potuimus? sed per gratiam domini nostri Iesu Christi credimus saluari, quem ad modum et illi. tacuit autem omnis multitudo et in sententiam eius Iacobus apostolus et omnes simul presbyteri transierunt.

Haec non debent molesta esse lectori, sed et illi et mihi utilia, ut probemus ante apostolum Paulum non ignorasse Petrum, immo principem huius fuisse decreti, legem post euangelium non [*]( 1 fratres om. § 4 aduersum g barnabam $B 5 accusabant L 6 et hi, qui accusabant om. F accusabanturL ad] etL 7 hierusolimaL ihero (u m2)solima B saepius hanc quae(e)stionem $FLDB 8 perrexissem L et surr.] exsurrexerunt tyLDB et (exp.) exsurrexerunt M 9 heresis Fa.r. hereses $ 10 Christum g 12 et cum VfSLDMB 13 petro ff 16 alt. et om. LD nobit ^3 nobis L 18 nos L 19 fidei D 20 illorum tyLDMB ergo om. D autem tyLMB temptastis LDB dominum F 21 ceruices tyFB disc.] illorum F 24 credidimus g saluatori 3 27 debet F pt. et om. B mihi et illi aLDMB - 29 fuisseJ esse tyLDMB non] add. esse $LDMB)

376
seruandam.

denique tantae Petrus auctoritatis fuit, ut Paulus in epistula sua scripserit: deinde post annos tres ueni Hierosolymam uidere Petrum et mansi apud illum diebus quindecim, rursumque in consequentibus: post annos quattuordecim ascendi iterum Hierosolymam cum Barnaba adsumpto et Tito. ascendi autem secundum reuelationem et exposui illis euangelium, quod praedico inter gentes, ostendens non habuisse se securitatem euangelii praedicandi, nisi Petri et, qui cum eo erant, fuisset sententia roboratum.

statimque sequitur: separatim autem his, qui uidebantur, ne forte in uacuum currerem aut cucurrissem. quare separatim et non in publico ? ne fidelibus ex numero Iudaeorum, qui legem putabant esse seruandam et sic credendum in domino saluatore, fidei scandalum nasceretur.