Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

Sed ne uidear aduersus rationem tuam niti testium numero et occasione uirorum inlustrium subterfugere ueritatem nec manum audere conserere, breuiter de scripturis exempla proponam. in Actibus apostolorum uox facta est ad Petrum dicens: surge, Petre, occide et manduca, id est. omnia animalia quadrupedum et serpentium terrae et uolatilium caeli. quo dicto ostenditur nullum hominem secundum naturam esse pollutum, sed aequaliter omnes ad Christi euangelium prouocari.

ad quod Petrus respondit: absit, quia numquam manducaui commune et inmundum. et uox secundo ad eum facta est: quae deus purificauit, tu nc commune dixeris. iuit itaque Caesaream et ingressus ad Cornelium aperiens os suum dixit: in ueritate comperio, quoniam non est [*]( 17 Act. 10,13 18 cf. Act. 10,12 21 *Act. 10, 14-15 26 * Act. 10,34-35 ) [*]( 1 subintroducant L ubi (om. β) introducunt $з ut] et F 2 paulus D quod ex qui m2 B 3 sit F% est cet. facie L hac %LB, Ma.r. hanc D 5 arguet <p 6 grado Fa.c. gradu consistens $ 7 exirabit $L 8 quo] quo et aF sententias LDMB est om. D 10 errores LD prae(e) spexeris βΒ 11 saltim B adstipulantem (d eras.) Ma.c.m2 adstipulare LD 12 exemplatione β 13 ne ex me F aduersum F3 nisi D testium et F 14 occasionem D 15 audire Fa a.c. script. sanctis Sp l6preponam$p 17ideF 18 alt. et om. F 20 poll. esse $ 21 euang.] gratiam g resp. Petrus g 22 numquam] non ^ 23 ad eum de caelo sec. codd. praeter Fô secunda F est] add. dicens codd. praeter Fô 24 purificauitFô mundauit (-bit ^) cet. nec (c exp.) F 25 ibit g ibi Fa.c. fuit $LD, Ma.c.m2 {7) cesarea L 26 dicit (c in ras.) L comperio F (αταλαβάνομαι) comperi cet. quoniam Fô quia eet. )

374
personarum acceptor deus, sed in-omni gente, 1 qui timet eum et operatur iustitiam, acceptus est illi.

denique cecidit spiritus sanctus super eos et obstipuerunt ex circumcisione fideles, qui uenerant cum Petro, quod et in nationes gratia spiritus sancti esset effusa. tunc respondit Petrus: numquid aquam quis prohibere potest, ut non baptizentur hi, qui spiritum sanctum acceperunt sicut et nos? et iussit eos in nomine Iesu Christi baptizari. audierunt autem apostoli et fratres, qui erant in Iudaea, quia et gentes recepissent uerbum dei. cum autem ascendisset Petrus Hierosolymam, disceptabant aduersus illum, qui erant ex circumcisione, dicentes: quare introisti ad uiros praeputium habentes et manducasti cum illis?

quibus omni ratione exposita nouissime orationem suam hoc sermone conclusit: si ergo eandem gratiam dedit illis deus sicut et nobis, qui credidimus in dominum Iesum Christum, ego quis eram, qui possem prohibere deum? his auditis tacuerunt et glorificauerunt deum dicentes: ergo et gentibus deus paenitentiam ad uitam dedit.

rursum, cum multo post tempore Paulus et Barnabas uenissent Antiochiam et congregata ecclesia rettulissent, quanta fecisset deus cum illis et quia aperuisset gentibus ostium fidei, quidam descendentes de Iudaea [*]( 3 *Act. 10, 44—45. 47—48. 11,1—3 18 *Act. 11, 17-18 26-377, 25 *Act. 14,26. 15,1—2. 4—5. 7-12 ) [*](1 acceptio apud deum F 2 quae P 4 obstup.$5 et om.FL 6natione§ : esset Fõ fuisset cet. 7 aqua FB 8 hii FLa. r., D 11 autem om. $ 12 rece- (ex reciF) pissentPa -perunt eel. 16 preputios ^ 17 omne L 18 eadem gratia õ 19 illis om. õ nosL 20 credimus $LõB 21 possim F (ex possit?) LDM 22 his ex is F his qui L 23 ego § paen. deus g patientiam g 24 cum om., ante Paulus add. m2F pos !p 25 uenisset Õ 26 fecit F 27 aparuisset Fa.e.; add. deus LDM,Bs.l. hostium FB 28 disc. Fllla.c. )

375
docebant fratres atque dicebant: nisi circumcidamini secundum morem Moysi, non potestis salui fieri.

commota igitur seditione non minima aduersus Paulum et Barnaban statuerunt ascendere et ipsi, qui accusabantur, et hi, qui accusabant, ad apostolos et presbyteros Hierosolymam super hac quaestione, cumque Hierosolymam perrexissent et surrexissent quidam de heresi Pharisaeorum, qui crediderant in Christo, dicentes: oportet circumcidi eos et praecipere illis, ut seruent legem Moysi, et magna super hoc uerbo oriretur quaestio, Petrus solita libertate:

uiri, inquit, fratres, uos scitis, quoniam ab antiquis diebus in nobis elegit deus per os meum audire gentes uerbum euangelii et credere et, qui nouit corda, deus testimonium perhibuit dans illis spiritum sanctum sicut et nobis et nihil dis-. creuit inter nos et illos fide purificans corda eorum.

nunc ergo quid temptatis deum inponere iugum super ceruicem discipulorum, quod neque patres nostri neque nos portare potuimus? sed per gratiam domini nostri Iesu Christi credimus saluari, quem ad modum et illi. tacuit autem omnis multitudo et in sententiam eius Iacobus apostolus et omnes simul presbyteri transierunt.