Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

ad quae primum respondeo debuisse prudentiam tuam praefatiunculae commentariorum meorum meminisse dicentis ex persona mea: quid igitur? e.go stultus aut temerarius, qui id pollicear, quod ille non potuit? minime. quin potius in eo mihi uideor cautior atque timidior, quod inbecillitatem uirium mearum [*](15 cf. epist. LXVII 3 22—371,22 = Hieron. in Pauli ep. ad Gal. prol. (XXVI 308 M) ) [*]( 1 sic] sim $ si D uita $LB 3 quod Fa.c.B scribebantur $D, MBa.c. uincentium 5 ibi om. 5 commemorarentur aLMB commorarentur D commemorentur g 4 miraris B te exp. m2B ei om. F 5 poteris B 6 pr. et om. F 7 discr. L huic op. ser.] titulum indiderint g operis 5 8 scripserunt $ inscripserit (sic) F 9 ystoricis B sthoicis F epicis] ethicis Bp.c.m2 heroicis F; add. fisicis s.l.m2B traicis B 10 quidam SJ3 11 olim om. F5 14 actoribus D 15 in secundo F& secundum g 17 cuius] cum j 19 non om. L 20 adque M atque L%D,Fp.c.m2 21 respondere ^ debere LDMB, om. $ 23 qui id] quid id F quid L%D,Ma.c. 25 ut mihi LD, Ma.r.Bp.c.m3 atque] aut $ 26 mearum] add. mea F )

371
sentiens Origenis commentarios sum secutus.

scripsit enim ille uir in epistulam Pauli ad Galatas quinque proprie uolumina et dec.imum Stromatum suorum librum commatico super explanatione eius sermone conpleuit; tractatus quoque uarius et excerpta, quae uel sola possent sufficere, conposuit.

praetermitto Didymum uidentem meum et Lao dicenum de ecclesia nuper egressum et Ale.xandrum, ueterem hereticum, Eusebium quoque Emisenum et Theodorum Heracleotem, qui et ipsi nonnullos super hac re commentarios reliquerunt. e quibus uel si pauca decerperem, fieret aliquid, quod non penitus contemneretur, et, ut simpliciter fatear, legi haec omnia [*]( 5 ) et in mente mea plurima coaceruans accito notario uel mea uel aliena dictaui nec ordinis nec uerborum interdum nec sensuum memor. iam domini misericordiae est, ne per inperitiam nostram ab aliis bene dicta dispereant et non placeant inter extraneos, quae placent inter suos.

si quid igitur reprehensione dignum putaueras in explanatione nostra, eruditionis tuae fuerat quaerere utrum ea, quae scripsimus; haberentur in Graecis, ut, si illi non dixissent, tunc meam proprie sententiam condemnares, praesertim cum libere in praefatione confessus sim Origenis commentarios me secutum et uel mea uel aliena dictasse et in fine eiusdem\'capituli, [*]( 1 sec. sum g 2 epistu(o)lam$F-la cet. 3 quinque] cf. Engelbrechtii suspicionem de numero XV in epist. XXXIII 4, 5 (uol. I 2$7, 2) propria FB; Ma.c.m2 4 Stromateon g conmaticonF 5 explanationem LDlIfB 7 possint D,Ma.c. possunt F 8 laodecenum g laudicenum LDB,Ma.c. laudiceno Fa.c: SalexandrinumjP lOueterumL 11 emesenum 5 eracleoten B 12 ipse L t cL commentariolos β 13 si uel ς discerperem β 14 penitus\'non non s.l.m2B, om. LD . contempserunt F 15 et Fa itaque cet. fateor L legi om. F 16 mente me 3 mentem meam tyLDB,FMa.c. plurimum F quoaceruans $ coacerbuans g acito ^5 17 dictauit Fa.r. 18 sensu L memor iam] memoriam D,B (iam exp..) memoria F5 19 demo enim B misericordia L 23 nostra] nam L 26 sum $ origenes L 27 secutum Fj esse secutum cet. pr. et om. F dicta esse g finem ?$FLDB,Ma.r. ) [*]( 24* )

372
quod reprehendis, scripserim: si cui iste non placet sensus, quo nec Petrus peccasse nec Paulus procaciter ostenditur arguisse maiorem, debet exponere, qua consequentia Paulus in altero reprehendat, quod ipse commisit. ex quo ostendi me non ex definito id defendere, quod in Graecis legeram, sed ea expressisse, quae legeram, ut lectoris arbitrio derelinquerem, utrum probanda essent an inprobanda.

Tu igitur, ne, quod ego petieram, faceres, nouum argumentum repperisti, ut adsereres gentiles, qui in Christum credidissent, legis onere liberos, eos autem, qui ex Iudaeis crederent, legi esse subiectos, ut per utrorumque personam et Paulus recte reprehenderet eos, qui legem seruarent, quasi doctor gentium et Petrus iure reprehenderetur, qui princeps circumcisionis id imperauerit gentibus, quod soli, qui ex Iudaeis erant, debuerint obseruare.

hoc si placet, immo quia placet, ut, quicumque credunt ex Iudaeis, debitores sint legis faciendae, tu ut episcopus in toto orbe notissimus debes hanc promulgare sententiam et in adsensum tuum omnes coepiscopos trahere; ego in paruo tuguriunculo cum monachis, id est conpeccatoribus meis, de magnis statuere non audeo, nisi hoc ingenue confiteri, me maiorum scripta legere et in commentariis secundum omnium consuetudinem uarias ponere explanations, ut e multis sequatur unusquisque, quod uelit. quod quidem puto te et in saeculari litteratura et in diuinis libris legisse et probasse.

Hanc autem expositionem, quam primus Origenes in decimo Stromatum libro, ubi epistulam Pauli ad Galatas interpretatur, et ceteri deinceps interpretes sunt secuti, illa uel maxime causa [*]( 1-5 = Hieron. in Pauli ep. ad Gal. I 2, 14 (XXVI 342 M) 12 cf. Gal. 2, 7—8 13 cf. I Tim. 2, 7 16 cf. Gal. 5, 3 ) [*](1 reprehendi L scripseram F 2 quod L 3 debes B 4 que D 5 repre- hendere D ipae—quod om. D 6 legerem L ea expr.] expressis ea B 7 ut in F 9 igitur tu β petebam ^ non faceres Fô 10 xpo F 11 libros % liberatos F legis F5 12 sublectos β pro L, Ma.r. utrarumque LD, Ma.c. persona L 14 imperauit D, Ma.c. imperabit L 15 gentilibus LDM, Ba.c. debuere ex debuerent F 17 sunt g ut] et L 18 in om. 5 episcopos F 19 tuguriolo g- 20 cum peccatoribus FLDMB cum copeccatoribus (sic) β ingraue 3 21 confieri 5 malorum L legerem D 23 te puto codd. praeter Fô 25 explanationem codd. praeter F3 origenis βz, FMp.c.m.2 26 libro stromatum D Stromateon g epistola F 27 illam IB maxima 5 causam tyB causas § )

373
subintroducunt, ut Porphyrio respondeant blasphemanti, qui Pauli arguit procacitatem, quod principem apostolorum Petrum ausus sit reprehendere et arguere in faciem ac ratione constringere, quod male fecerit, id est in eo errore fuerit, in quo fuit ipse, qui alium -arguit delinquentem.

quid dicam de Iohanne, qui dudum in pontificali gradu Constantinopolitanam rexit ecclesiam et proprie super hoc capitulo latissimum exarauit librum, in quo Origenis et ueterum sententiam est secutus? si igitur me reprehendis errantem, patere me, quaeso, errare cum talibus et, cum me erroris mei multos socios habere perspexeris, tu ueritatis tuae saltem unum adstipulatorem proferre debebis. haec de explanatione unius capituli epistulae ad Galatas.