Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

Hanc autem expositionem, quam primus Origenes in decimo Stromatum libro, ubi epistulam Pauli ad Galatas interpretatur, et ceteri deinceps interpretes sunt secuti, illa uel maxime causa [*]( 1-5 = Hieron. in Pauli ep. ad Gal. I 2, 14 (XXVI 342 M) 12 cf. Gal. 2, 7—8 13 cf. I Tim. 2, 7 16 cf. Gal. 5, 3 ) [*](1 reprehendi L scripseram F 2 quod L 3 debes B 4 que D 5 repre- hendere D ipae—quod om. D 6 legerem L ea expr.] expressis ea B 7 ut in F 9 igitur tu β petebam ^ non faceres Fô 10 xpo F 11 libros % liberatos F legis F5 12 sublectos β pro L, Ma.r. utrarumque LD, Ma.c. persona L 14 imperauit D, Ma.c. imperabit L 15 gentilibus LDM, Ba.c. debuere ex debuerent F 17 sunt g ut] et L 18 in om. 5 episcopos F 19 tuguriolo g- 20 cum peccatoribus FLDMB cum copeccatoribus (sic) β ingraue 3 21 confieri 5 malorum L legerem D 23 te puto codd. praeter Fô 25 explanationem codd. praeter F3 origenis βz, FMp.c.m.2 26 libro stromatum D Stromateon g epistola F 27 illam IB maxima 5 causam tyB causas § )

373
subintroducunt, ut Porphyrio respondeant blasphemanti, qui Pauli arguit procacitatem, quod principem apostolorum Petrum ausus sit reprehendere et arguere in faciem ac ratione constringere, quod male fecerit, id est in eo errore fuerit, in quo fuit ipse, qui alium -arguit delinquentem.

quid dicam de Iohanne, qui dudum in pontificali gradu Constantinopolitanam rexit ecclesiam et proprie super hoc capitulo latissimum exarauit librum, in quo Origenis et ueterum sententiam est secutus? si igitur me reprehendis errantem, patere me, quaeso, errare cum talibus et, cum me erroris mei multos socios habere perspexeris, tu ueritatis tuae saltem unum adstipulatorem proferre debebis. haec de explanatione unius capituli epistulae ad Galatas.