Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

Tu igitur, ne, quod ego petieram, faceres, nouum argumentum repperisti, ut adsereres gentiles, qui in Christum credidissent, legis onere liberos, eos autem, qui ex Iudaeis crederent, legi esse subiectos, ut per utrorumque personam et Paulus recte reprehenderet eos, qui legem seruarent, quasi doctor gentium et Petrus iure reprehenderetur, qui princeps circumcisionis id imperauerit gentibus, quod soli, qui ex Iudaeis erant, debuerint obseruare.

hoc si placet, immo quia placet, ut, quicumque credunt ex Iudaeis, debitores sint legis faciendae, tu ut episcopus in toto orbe notissimus debes hanc promulgare sententiam et in adsensum tuum omnes coepiscopos trahere; ego in paruo tuguriunculo cum monachis, id est conpeccatoribus meis, de magnis statuere non audeo, nisi hoc ingenue confiteri, me maiorum scripta legere et in commentariis secundum omnium consuetudinem uarias ponere explanations, ut e multis sequatur unusquisque, quod uelit. quod quidem puto te et in saeculari litteratura et in diuinis libris legisse et probasse.