Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

Quaeso igitur te et iterum atque iterum deprecor, ut ignoscas disputatiunculae meae et, quod modum meum egressus sum, tibi inputes, qui coegisti, ut rescriberem, et mihi cum Stesichoro oculos abstulisti. nec me putes magistrum esse mendacii, qui sequor Christum dicentem: ego sum uia et uita et ueritas, j nec potest fieri, ut ueritatis cultor mendacio colla submittam.

neque mihi inperitorum plebeculam concites, qui te uenerantur ut episcopum et in ecclesia declamantem sacerdotii honore suscipiunt, me autem aetatis ultimae et paene decrepitum ac monasterii et ruris secreta sectantem parui pendunt, et quaeras tibi, quos doceas siue reprehendas. ad nos enim tantis maris atque terrarum a te diuisos spatiis uix uocis tuae sonus peruenit et, si forsitan litteras scripseris, ante eas Italia ac Roma suscipiet, quam ad me, cui mittendae sunt, deferantur. [*]( 8 *Gal. 5, 6 et 6, 15 12 cl. epist. LXVII 7 14 *Ioh. 14, 6 24 cf. epist. CIV 3 ) [*]( lsimulassesj se om-F% 2 quo] quod aFLaDB aduersusF gentibusFB et gentilis β 3 iudaeis om. 3 maiusB fecit F 4 pr. uereJ uerusF sic om. $LDB, Ma.c.m2 alt. uere 3, Mp.c.m2 uerus F, om. cet. erit $LD, Ma.c. tert. uere om. $ uerus F 5 sic] si z uerus F erit βLzD in eo Fz.Mp.c.m2 ideo eel. gentiumF 6recepit %FD,Lp.c.Ma.c. fidemF promittit LD,Jla.c. 7ciuisD non] ut non F cultumg tu F, om. cet. 10 et te g te om. 3 deprecor F% obsecro (osculo ^5) eel. 12 stesicoro F (ex-rum) B istesicoro !p iste sic oro 3 13 neque g et in eo 3 14 sum om. $LD pr. et om-ty uer. et uita FB 16 plebiculamM (ex -lum)B pleuiculam $ 17 declamantis $ sacerdotum D suspiciuutm L,Mp.c.m2 18 meaeLDB,Ma.r. hac$aFadD rorisg 20 tantis z tanto F tanti cet. spat. atediu. g diuiso spatio F 21 uis D littera 3 -ris D scripseras $ 22 hac $ a F suscipient DlJIB 23 deferatur D )

389