Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

Haec ergo summa est quaestionis, immo sententiae tuae, ut post euangelium Christi bene faciant credentes Iudaei, si legis mandata custodiant, hoc est, si sacrificia offerant, quae obtulit Paulus, si filios circumcidant, si sabbatum seruent, ut Paulus in Timotheo et omnes obseruauere Iudaei. si hoc uerum est, in Cerinthi et Hebionis heresim delabimur, qui credentes in Christo propter hoc solum a parentibus anathematizati sunt, quod legis caerimonias. Christi euangelio miscuerunt et sic noua confessi sunt, ut uetera non amitterent.

quid dicam de Hebionitis, qui Christianos esse se simulant t usque hodie per totas orientis synagogas inter Iudaeos heresis est, quae dicitur Minaeorum et a pharisaeis huc usque damnatur, quos uulgo Nazaraeos nuncupant, qui credunt in Christum, filium dei natum de Maria uirgine, et eum dicunt esse, qui sub Pontio [*](1 ut] sed ut epist. LXVII 2 perniciosa m et eam LD, Ma.r. 4 in om. z xpmj edidissent D 5 constitueretF 7 significatur 3 8 dispositiore βLDB, s. l. m2 (sed eras.) M protraxisse 5 9 his qui om. 5 10 a exac F 11 deuiaret F quo LDM, B (seq. s. I. ex) pr. cogeritZMJBa.c., D coegerit 3 quoegerit*JJ alt. coegerit $ decentis D 12 imperium F sit om. β 13 ex om. B 16 Iud. credo g credo cm. F legi 3 17 paul. optulit F 18 filio $ obseruent F 19 obseruare $5, Fa.c. si hoc uer. est] quod si concesserimus in ras. m2M cerinthii M cherinti B 20 hebeonis Ma.c.B haeresin 3 dilabimur LDMB xpm FM 21 patribus F 22 xpo 3 miscuerint 3 23 am mitt. Fa.c.L admitt. D omitt. g hebeonistis D se om. 3 24 orientes Fa.c. 3 25 qui D, Ma.c. dicitur] di 3 hucF3 nunc cet. 26 nazoreus F nazarenos Mp c.m2B occupant β in om. !p 27 uirg. Maria g dic. eum B )

382
Pilato et passus est et resurrexit, in quem et nos credimus, sed, dum uolunt et Iudaei esse et Christiani, nec Iudaei sunt nec Christiani.

oro ergo te, ut, qui nostro uulnusculo medendum putas, quod acu foratum, immo punctum dicitur, huius sententiae medearis uulneri, quod lancea et, ut ita dicam, phalaricae mole percussum est. neque enim eiusdem est criminis in explanatione scripturarum diuersas maiorum sententias ponere et heresim sceleratissimam rursum in ecclesiam introducere. sin autem haec nobis incumbit necessitas, ut Iudaeos cum legitimis suis suscipiamus, et licebit eis obseruare in ecclesiis Christi, quod exercuerunt in synagogis satanae — dicam, quod sentio —, non illi Christiani fient, sed nos Iudaeos facient.