Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

Scribis ad me in epistula tua: neque enim a me docendus es, quomodo intellegatur, quod idem dicit: \'factus sum Iudaeis tamquam Iudaeus, ut Iudaeos lucrifacerem\', et cetera, quae ibi dicuntur conpassione misericordi, non simulatione fallaci. fit enim tamquam aegrotus, qui ministrat aegroto, non cum se febres habere mentitur, sed cum animo condolentis cogitat, quem ad modum sibi seruiri uellet, si ipse aegrotaret.

nam utique ludaeus erat, Christianus autem factus non Iudaeorum sacramenta reliquerat, quae conuenienter ille populus et legitime tempore, quo oportebat, acceperat. ideoque suscepit ea celebranda, i [*]( 14-381, 7 = epist. LXVII 4, 1-2 16 *I Cor. 9, 20 ) [*]( 1 dicimus F et paul. et petro F 2 se legis F 3 potest id paul. in alt. reprehendere Fz reprehendit ς 4 quam] con β putauerunt LDMB 5 non in F doc.] ostender.tes g 7 porphyriumj inprudentiam FLD,Ma.c.m2 prudentiam§ SPetr. et Paul. g 9 in inuidia F in inuidiam z eas F ea se z, Mp.c.m2 lOquae uelg fecit] fecerit βF alt. fecerit] fecit F 11 id s.l.m2B, om. g altero F commisit F 12 edisseris M — ras B 13 ueterem yx c. 14 scripsisti LDM, om. 3 tua om. F3 ad (d eras.) FD 15 idem apostolus S 16 quasi F 17lucri- /aciamSP 1sconpassionemD misericordiae—fallaciaeLDB,Ma.r. 19 aegro- tusFi aeger cei. 22seruire aLM, Ba.c m2 uellit uelit LDB, Ma.c.m2 uult F 26 legitime Fz — mo cet. 27suscipita5 eaorP F eam celebrandamLZ),Ma.r. J )

381
cum iam Christi esset apostolus, ut doceret non esse perniciosa his, qui ea uellent, sicut a parentibus per legem acceperant, custodire, etiam cum in Christo credidissent, non tamen in eis iam constituerent spem salutis, quoniam per dominum Iesum salus ipsa, quae illis sacramentis significabatur, aduenerat.

totius sermonis tui, quem disputatione longissima protraxisti, hic sensus est, ut Petrus non errauerit in eo, quod his, qui ex Iudaeis crediderant, putauerit legem esse seruandam, sed in eo a recti linea deuiarit, quod gentes cogeret iudaizare, cogeret autem non docentis imperio, sed conuersationis exemplo, et Paulus non contraria sit locutus his, quae ipse gesserat, sed quare Petrus eos, qui ex gentibus erant, iudaizare conpelleret.