Epistulae
Jerome, Saint
Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.
Haec ergo summa est quaestionis, immo sententiae tuae, ut post euangelium Christi bene faciant credentes Iudaei, si legis mandata custodiant, hoc est, si sacrificia offerant, quae obtulit Paulus, si filios circumcidant, si sabbatum seruent, ut Paulus in Timotheo et omnes obseruauere Iudaei. si hoc uerum est, in Cerinthi et Hebionis heresim delabimur, qui credentes in Christo propter hoc solum a parentibus anathematizati sunt, quod legis caerimonias. Christi euangelio miscuerunt et sic noua confessi sunt, ut uetera non amitterent.