Epistulae
Jerome, Saint
Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.
totius sermonis tui, quem disputatione longissima protraxisti, hic sensus est, ut Petrus non errauerit in eo, quod his, qui ex Iudaeis crediderant, putauerit legem esse seruandam, sed in eo a recti linea deuiarit, quod gentes cogeret iudaizare, cogeret autem non docentis imperio, sed conuersationis exemplo, et Paulus non contraria sit locutus his, quae ipse gesserat, sed quare Petrus eos, qui ex gentibus erant, iudaizare conpelleret.