Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

hoc ergo iac, quod tibi dicimus. sunt nobis uiri quattuor uotum habentes super se; his adsumptis sanctifica te cum ipsis et inpende in eos, ut radant capita, et sciant omnes, quia, quae de te audierunt, falsa sunt, sed ambulas et ipse custodiens legem. tunc Paulus adsumptis uiris postera die purificatus cum illis intrauit in templum adnuntians expletio. nem dierum purificationis, donec offerretur pro unoquoque eorum oblatio.