Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

Uerum haec ad conparationem eius rei, quae sequitur, parua sunt. refert Lucas, sacrae scriptor historiae: cum uenissemus Hierosolymam, libenter susceperunt nos fratres; et sequenti die Iacobus et omnes seniores, qui cum eo erant, euangelio illius conprobato dixerunt ei: uides, frater, quot milia sunt in Iudaea, qui crediderunt in Christo, et hi omnes aemulatores sunt legis.