Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

In his autem uerbis non iam tuis tantum, sed etiam meis ubi delector et reficior et ipso quamuis pendente et non adtingente [*]( 20 = p. 236,11--12 ) [*]( 3 0] p 32 uolū*tat. L uoluptat. B praesentia Ca.c. 4 praesentia FL,Ma.c.m2 de] ab ex ad F 5 ne $iJA nec cet. notus (ex natus) est M 7 fut. sit 31 8 sit] sic 32 9 praesentia 32 et in beatis B 10 et quomodo g diab. beatus Aõ1 beatus diab. (beatus dia in ras. m2B) cet. bon. ang. g 11 esse C esset et 31 12 tamen non F ea tyD 13 abs te audire g terra F hac $ has C 14 corp. Az1,Mp.c.m2 temporaliter cet. 15 mihi om. FL quid $ quesinit F rescribis ηΑz1z2,Fa.c.m2 16 mittis tyAft1, Fa.c.m2 peruenit ηΑz1 perueniam Ma.c.m2 17 quandoque ηΑz1B quando- cumque cet. fiet FL quod] add. quia s.l.B tamen $ potest B 18 recurro aAa,Mp.c.m2 curro B decurro cet. 19 desideri Ma.c. ; add. tui g ea] e*a $ eo z,Ma.c. ego ex eo m2D 20meam Dea afom. A conplexos AFa.c.m2 21 aliquid A 22 disseremus 31 tamen] non F ullo esse FL 24 tantum tuis A tuis in ras. 5-6 litt. B )

363
utriusque nostrum desiderio non parua ex parte consolor, ibi rursus acerrimis doloris stimulis fodior, dum cogito inter uos, quibus deus hoc ipsum, quod uterque nostrum optauit, largum prolixumque concesserat, ut coniunctissimi et familiarissimi mella scripturarum sanctarum pariter lamberetis, tantae amaritudinis inrepsisse perniciem quando non, ubi non, cui non homini formidandam, cum eo tempore, quo abiectis iam sarcinis saecularibus iam expediti dominum sequebamini et in ea terra uiuebatis simul, in qua dominus humanis pedibus ambulans: pacem meam, inquit, d o uobis, pacem meam relinquo uobis, uiris aetate maturis et in eloquio domini habitantibus uobis accidere potuit. uere temptatio est uita humana super terram.

ei mihi, qui uos alicubi simul inuenire non possum! forte, ut moueor, ut doleo, ut timeo, prociderem ad pedes uestros, flerem, quantum ualerem, rogarem, quantum amarem, nunc unumquemque uestrum pro se ipso, nunc utrumque pro alterutro et pro aliis ac maxime infirmis, pro quibus Christus mortuus est, qui uos tamquam in theatro uitae huius cum magno sui periculo spectant, ne de uobis ea conscribendo spargatis, quae quoniam concordantes deleie non poteritis, concordare nolitis aut quae concordes legere timeatis, ne iterum litigetis.