Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

Haec porro non tantum scientia, qualis quisque sit, uerum etiam praescientia, qualis futurus sit, si est in sanctis et beatis angelis, quomodo fuerit diabolus beatus aliquando, cum adhuc angelus bonus esset, sciens futuram iniquitatem suam et sempiternum supplicium, omnino non uideo. ae qua re, si tamen eam nosse opus est, uellem audire, quid sentias. uide, quid faciant terrae ac maria, quae nos corporaliter dirimunt. si haec epistula mea, quam legis, ego essem, iam mihi diceres, quod quaesiui; nunc uero quando rescribes ?

quando mittes ? quando perueniet ? quando accipiam ? et tamen utinam quandoque fiat, quod tam cito fieri non posse, quam uolumus, quanta possumus, tolerantia sustinemus! unde recurro ad illa uerba epistulae tuae dulcissima sanctique desiderii plenissima et ea facio uicissim mea: utinam mereremur complexus tuos et conlatione mutua uel doceremus aliqua uel disceremus, si tamen esse ullo modo posset, quod ego te docerem !