Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

hoc est enim, quod acute uidit, qui dixit utiliores esse plerumque inimicos iurgantes quam amicos obiurgare metuentes. illi enim, dum rixantur, dicunt aliquando 20 uera, quae corrigamus; isti autem minorem, quam oportet, exhibent [*](11 cf. p. 236, 9 et Verg. Aeu. V 368 sqq. 17 cf. Catonem apud Cic. Lael. 90 (Catonis dicta memorabilia n. 69 Iordan) ) [*]( 1 uoluntate-4 nequeas om. aFLaDMG culpajis (n in ras. 2 litt. m2) B culpas z1 3 beneuolo A arguens A arguas B etiam-delicto om. B quem g 4 aut-nequeas om. etiam Aft1; haec uerba, quae in B exstant, Goldbach. in suis codd. non inuenit abicere uel adicere g abici B 5 uid. al. βLz2DMCB uidetur aliud F dum-habet in mg. m2B 6 aliud abs te LtfDMGB ueritas $ nam et ego %FLaDMC,B (et s.l.m2) 7 repreh. tuam B grat.-13 corrept. om. βFLz3DMC piissime B $i s.l.A,Bm2 reprehendo g1 8 potest AB non potest 51 9 meam s.l.m2B gradus A 10 alio] aliud A alio (seq. ras. 2-3 litt.) B 11 fortasse (seq. ras. 3-4 litt.) 51 dira (d infas. m2)Ba.c.m2 13 tnam corr. (seq. ras. 1-2 litt.) B 14 tuam otn. $ si tranq. ą! si tran- quillius FLtfDMC accipero fD,AMa.c. delebo βΑz2D si uero—contr. cnn. βFLz2DMC 15 pro uel] uelut g1 alt. uel om. g arguitur B no i potest s.l.m2B nisi] non g 16 cum] dum βz1B 17 quam in ras. m2B nam aFLfDMC compatitur C et non g 18 utdiligiores $ iungantes j1 obiurgantes g 19 obi. met.] obiurgarem et uentus g3 obiugare B enim] autem F . 20 exibent Aa.i].B exibe in C )

360
iustitiae libertatem, dum amicitiae timent exasperare dulcedinem. 1

quapropter etsi bos, ut tibi uideris, lassus senectute forte corporis, non uigore animi tamen, in area dominica fructuoso labore desudans, ecce sum: si quid perperam dixi, fortius fige pedem. non mihi esse debet molestum pondus aetatis tuae, dum conteratur palea culpae meae.

Proinde illud, quod in extremo epistulae tuae posuisti, cum magni desiderii suspirio uel lego uel recolo. utinam, inquis, mereremur complexus tuos et conlatione mutua uel doceremus aliqua uel disceremus! ego autem dico: utinam saltem propinquis terrarum locis habitaremus, ut, si non possunt misceri nostra conloquia, litterae possent esse crebriores!