Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

laedes autem me; si mihi tacueris errorem I meum, quem forte inueneris in factis uel dictis meis. nam si ea in me reprehenderis, quae reprehendenda non sunt, te laedis magis( quam me — quod absit a moribus et sancto proposito tuo, ut hoc [*]( 20 cf. II Cor. 10,1 22 cf. Rom. 12,17 ) [*](1 tu mi om. 51 mi A michi B putarem 51 2 putaris A 3 te non arbitraris g si sic g 4 aut] ut aut A nen sic te B 5 ipse B 7 quae B 8 nosse 31 nosisis A 11 quando 51 12 non nosse B non esset 51 expertus non esset g 13 probaberis A quod AtfB 15 disponaris A si certo] sic ergo A 16 quia] quam A 17 super 31 cognoscam A 18 laederim 31 esse om. B 19 tract. flum. aFLaDMCB ac] et aFLaDMC 20 peto] deprecor FtfDMC deprecabo 5(5 deprecabor LB ergo-Christi om. βFLz2DMC ergo te s.l.m2B -mansionem B 21 laesi te 51 te laesi cet. nec] ne p.c.m2M 22 non (eras.) reddas M ledens 32ledis B autem] enim aFLaDMCB meI s.l m2B, om. βFLz2DMC 23 factis uel om. βFLz2DMC scriptis uel g in dictis g ea] eadem A 24 in me ex immo m2M reprehendis %FLtfDMC laedis magis 31 ledis o magis A pot(c)ius lae(e)dis cet. 25 et] add. a s.l.m2B )

359
facias uoluntate laedendi culpans in me aliquid dente maledico. quod mente ueridica scis non esse culpandum — ac per hoc aut beniuolo corde argues, etiam si caret delicto, quod arguendum putas, aut paterno affectu mulceas, quem abicere nequeas.

potest enim fieri, ut tibi aliud uideatur, quam ueritas habet, dum tamen abs te aliud non fiat, quam caritas habet. et ego amicissimam reprehensionem gratissime accipiam, etiam si reprehendi non meruit, quod recte defendi potest, aut agnoscam simul et beniuolentiam tuam et culpam meam et, quantum dominus donat, in alio gratus, in alio emendatus inueniar.

Quid ergo fortasse dura, sed certe salubria uerba tua tamquam caestus Entelli pertimescam? caedebatur ille, non curabatur, et ideo uincebatur, non sanabatur. ego autem, si medicinalem correptionem tuam tranquillus accepero, non dolebo. si uero infirmitas uel humana uel mea, etiam cum ueraciter arguor, non potest nisi aliquantulum contristari, melius tumor capitis dolet, cum curatur, quam, dum ei parcitur, non sanatur.