Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

Uerum tamen tu, mi frater carissime, nisi te putares laesum scriptis meis, non me putares laedi posse rescriptis tuis. nullo enim modo id de te opinatus fuero, quod non te arbitrans laesum sic tamen rescribis, ut laedas. aut si te non sic rescribente ego propter nimiam stultitiam meam laedi posse putatus sum, hoc ipso laesisti plane, quod de me ita sensisti. sed nullo modo tu me, quem numquam talem expertus es, temere talem crederes, qui litterarum mearum exemplaribus etiam, cum stilum meum nosses, temere credere noluisti.

si enim non inmerito uidisti me iuste expostulaturum fuisse, si temere crederes esse litteras meas, quae non essent meae, quanto iustius expostularem me ipsum temere putatum talem, qualem me non nosset, qui putauisset! nequaquam ergo ita prolabereris, ut te non rescribente, quo laederer, me tamen existimares nimis insipientem etiam tali tuo rescripto laedi potuisse.