Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

quo pacto enim possumus in hac disputatione sine rancore uersari, si me laedere paras? aut, si non paras, quomodo ego te non laedente abs te laesus iuste expostularem, quod probare ante debuisses meum esse sermonem et sic rescribere, hoc est et sic laedere? nisi enim rescribendo laesisses, ego iuste expostulare non possem.

proinde, cum ita rescribis, ut laedas, quis locus nobis relinquitur in disputatione scripturarum sine ullo rancore uersandi? ego quidem absit ut laedar, si mihi certa ratione uolueris et potueris demonstrare illud ex epistula apostoli uel quid aliud scripturarum sanctarum te uerius intellexisse quam me; immo uero absit, ut non cum gratiarum actione lucris meis deputem, si fuero te docente instructas aut emendante correctus. [*]( 3 cf. p. 236, 9 et Verg. Aen. V 368 sqq. 10 cf. p. 235, 8 13 cf. p. 235, 15 ) [*]( 2 esse om. 31 illud 31 3 me iam B arb. esse AB scriptis B gradibus B grauibus Vallarsi 4 Dareta Goldbacher daretam A dare tam 31 B Daretem g 5 respondebo g 6 mittere iam A iam mittere g 7 conperi A beniuolentissima 31 8 rursum A me tuae] metues A offensiones A 10 te] tu A 11 non temere g putauisse g respondente te A respondete 31 14 aut] et B 15 uers.-16 rancore om. A 17 abs te] absque B 18 ant ea A 19 pr. sic om. 31 rescriberem A describendo B 20 posse A 21 nobis locus AB disputationem A disputione 51 22 ulla A 23 ledas A 24 pauli appstoli A 26 si-docente om. A autem emendante A autem mendante 31 27 correptus B )

358