Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

o infelicem hominem et omni lacrimarum fonte plangendum, qui haec dicens non se intellegit esse Samaritam et Iudaeum, qui corpora mortuorum pro inmundis habent et etiam uasa, quae in eadem domo fuerint, pollui suspicantur sequentes occidentem litteram et non spiritum uiuificantem. nos autem non dico martyrum reliquias, sed ne solem quidem et lunam, non angelos, non archangelos, non seraphim, non cherubim et omne nomen, quod nominatur et in praesenti saeculo et in futuro, colimus et adoramus, ne seruiamus creaturae potius quam creatori, qui est benedictus in saecula.

honoramus autem reliquias martyrum, ut eum, cuius sunt martyres, adoremus, honoramus seruos, ut honor seruorum redundet ad dominum, qui ait: qui uos suscipit, me suscipit. ergo Petri et Pauli inmundae sunt reliquiae? ergo Moysi corpusculum inmundum erit, quod iuxta Hebraicam ueritatem ab ipso sepultum est domino? et quotienscumque apostolorum et prophetarum et omnium martyrum basilicas ingredimur, totiens idolorum templa ueneramur accensique ante tumulos eorum cerei idolatriae insignia sunt ?