Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

Omitto Syriae Coeles et. Phoenicis iter — neque enimodoeporicum eius disposui scribere -, ea tantum loca nominabo, quae sacris i uoluminibus continentur. Beryto, Romana colonia, et antiqua urbe Sidone derelicta in Sareptae litore Heliae est ingressa turriculam, in qua adorato domino saluatore per harenas Tyri, in quibus Paulus genua fixerat, peruenit Accho, quae nunc Ptolomais dicitur, et per campos Mageddo Iosiae necis. conscios intrauit terram Phylistiim.

mirata ruinas Dor, urbis quondam potentissimae, et uersa uice Stratonis turrem ab Herode, rege Iudaeae, in honorem Caesaris Augusti Caesaream nuncupatam, in qua Cornelii domum Christi uidit ecclesiam et Philippi aediculas et cubiculum quattuor uirginum prophetarum, dein Antipatridasemirutum oppidulum, quod patris ex nomine Herodes uocauerat, et Lyddam uersam in Diospolim, Dorcadis atque [*]( 9 cf. III Reg. 17, 8-24 10 cf. Act. 21, 5 11 cf. Act. 21, 7 12 cf. IV Reg. 23, 29; II Par. 35, 22-24 13 cf. Ios. 11, 2 etc. cf. Plin. n. h. V 69 etc. 15 cf. Act. 10,1 16 cf. Act. 21, 8-9 17 cf. Act. 23, 31 18 cf. Act. 9, 32-41 ) [*]( 1 transfretauit KI 2 seleuch. a seleut. B sileuc. K seleucium lax.D quo a anthiociam aD 3 que s.l.m2I, om. B 6 syriae colles Dp.c.m2 cęlesirie col- les B Goeles Syriae f fenicis ΣΒ poenices K (ct. uol. I p. 571,15) odepor. 2D depor. a empor. B hodoeporicon g 8 berito B beritho a brito Ia.c.D britto Ip.c. byreto K 9 sydone a sydonia B turricula a 10 arenas IB in s.l.m2K gen. Paul. g 11 fixit g Accho scripsi achco K adcho a ad coh D ad coho Ia.c.m2 ad chohum Ip.c.m2 adchorum B Acco cum Martianaeo Vallarsius ptholomais a ptolomaide ex ptolemais m2I tolomaidis B 12 magedo I conscius D intr. terr.] in terra B phylisthiim a philistiim KB philistim ID 13 ruina a dor (r s.l.) K clor B potentissimam a strationes K strotonis B 14 turrim g iudae (-de B) aDB honore I 15 cesarea D caesariam a corneli a cornelius Ii 16 filippi a cubicula g - 17 dein K,Ip.c.m2 de aD,Ia.c.m2 dni nri B deinde g antipatrida Ip.c.m2B antepatrida Ii opidulum I B ex patris KB de patris g 18 liddam IDB lybdam a dyospolim a dispolim Za.c. dospolim B diospilim K Dorcadis] ueleades a (fort. scriptum fuit: tabithae uel dorcadis) )

314
Aeneae res urrectione ac sanitate inclitam, haut procul ab ea Arimathiam, uiculum Ioseph, qui dominum sepeliuit, et Nob, urbem quondam sacerdotum, nunctumulos occisorum, Ioppen quoque, fugientis portum Ionae et — ut aliquid perstringam de fabulis poetarum — religatae ad saxum Andromedae spectatricem, repetitoque itinere Nicopolim, quae prius Emmaus uocabatur, apud quam in fractione panis cognitus dominus Cleopae domum in ecclesiam dedicauit.

atque inde proficiscens ascendit Bethoron inferiorem et superiorem, urbes a Salomone conditas et uaria postea bellorum tempestate deletas, ad dextram aspiciens Aialon et Gabaon, ubi Iesus, filius Naue, contra quinque reges dimicans soli imperauit et lunae et Gabaonitas ob dolum et insidias foederis inpetrati in aquarios lignariosque damnauit, in Gabaa urbe usque ad solum diruta paululum substitit recordata peccati eius et concubinae in frusta diuisae et tribus Beniamin bis trecentos uiros propter Paulum apostolum reseruatos.