Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

Carpamus igitur narrandi ordinem. alii altius repetant et ab incunabulis eius ipsisque, ut ita dicam, crepundiis matrem Blesillam et Rogatum proferant patrem - quorum altera Scipionum Gracchorumque progenies est, alter per omnes Graecias usque hodie et stemmatibus et diuitiis ac nobilitate Agamemnonis fertur sangui- I nem trahere, qui decennali Troiam obsidione.deleuit-, nos nihil lau- I dabimus, nisi quod proprium est et de purissimo sanctae mentis fonte profertur.

quamquam dominus atque saluator in euangelio doceat I apostolos sciscitantes, quid sibi redditurus sit, qui omnia sua pro I nomine eius dimiserint, centuplum in praesentiarum recepturos m et in futuro uitam aeternam — ex quo intellegimus non laudis esse possidere diuitias, sed pro Christo eas contemnere, non tumere ad honores, sed pro domini fide eos parui pendere -, uere, quod pollicitus est seruis suis et ancillis saluator, reddidit in praesenti.

nam quae unius urbis contempsit gloriam, totius orbis opinione celebratur; quam Romae habitantem nullus extra Romam nouerat, latentem in Bethlem et barbara et Romana terra miratur. cuius enim gentis [*]( 16 cf. Matth. 19, 27-29 etc. ) [*]( 1 esse eius I canet Jp.c.m2 2 miratur Xa.c., om. D cori D 3 turbae deplangunt g deplangat Ba.c. uult] uis g eius breu. B eius s.l.K 4 alt. pauper IIB 5 pr.et in mg.m2K quam] que B alt.in ex et m2K 6eusthoc. aK heustoch. B 7 xpi a in xpo I consolationem K-ne cet. concluditur B 8 relinquent a derfliquerit I D 9 narrando K reputant K 10 a cunabulis g bresillam B Blaes. g 11 patre a gracch. a gracc. K,Ip.c. grac. Bp.c. grec. Σ Ba.c. grecorum D 12 est om. B omnes fere ID raecias a et om. g M 13 stematibus IB schemmatibus a agamennonis (pr.n s.l.I) IDB 14 dele- I bit K laudamusa 15 de om. K 16 adqueK etI salu. noster B 17 qui s.l.K 18 demiserit K dimiserit αΣD dimiserunt B recepturum Dp.c.m2 w 21 dei ID eas Ip.c.m2B 22 est et semis D reddit ID 23 contemsit a 24 pr. roma D 25 in om. a bethleem Dp.c.m2B miratur ex imitatur B )

309
I homines ad sancta loca non ueniunt? quis autem in sanctis locis praeter Paulam, quod plus inter homines miraretur, inuenit ?

et sicut inter multas gemmas pretiosissima gemma micat et iubar solis paruos igniculos stellarum obruit et obscurat, ita cunctorum uirtutes et potentias sua humilitate superauit minimaque fuit inter omnes, ut omnium maior esset, et quanto se plus deiciebat, tanto magis a Christo subleuabatur. latebat et non latebat. fugiendo gloriam gloriam merebatur, quae u i uirtutem quasi umbra sequitur et adpetitores sui deserens adpetit contemptores. sed quid ago? narrandi ordinem praetermittens, dum in singulis teneor, non seruo praecepta dicendi.